Bács megyei püspöki körlevelek, 1935
— 17 Nr. 3333/1935. Edictum promulgatorium et invitatorium, quo prima Synodus Dioecesana Bačiensis notificatur et convocatur, in Subotica die 30. jünii anno salutis 1936. tenenda. In nomine sanctae et individuae Trinitatis Patris et Filii et Sancti Spiritus. Arnen. Ecclesia Bačiensis, quae per octo saecula cum ecclesia Colocensi in Archiepiscopa- tum unita communi sorte gubernabatur, ex auctoritate apostolica per propriam administratio- nem jam annis tredecim jure suo regitur; et cum abhinc sexaginta annis nulla Synodus in hac parte Archiepiscopatus habita sit, Canon vero 356. § I. decimo saltem anno celebrandam praecipiat, Sacra Congregatio Consistorialis sub nro 608/33. die 5. febr. a. 1935. emanato mandavit: „Postremo cures, ut Synodus dioecesana ad normam Sacrorum canonum quamprimum celebretur." In Litteris Circularibus ad clerum dioecesanum dimissis provocavimus jam districtus decanales, ut suos deputatos eligerent, quod in omnibus jam effectui datum est. Commissiones electas propositas et Comitatum centralem in Coetu Consultorum quem simul Capitularem denominavimus, constitutas esse declaravimus eisque praeparationem materiae Synodi dioecesanae commisimus. Themata in Synodo pertractanda in Actis Administraturae Apostolicae jam notafeci- mus et cuivis sacerdoti ad manus misimus, ut eadem liberae omnium sacerdotum disceptationi jn sessionibus Commissionum praeparatoriis subjiciantur. Textu Statutorum ex communi sensu stipulato primam Synodum Bačiensem indicimus, promulgamus et die 30. junii a. 1936., festo S. Pauli Protectoris nostrae Dioecesis, Suboticae in ecclesia s. Teresiae celebrandam decernimus omnesque sacerdotes regionis Bačiensis, socios ministerii Nostri, ad cooperandum eidemque apparendum humanissime invitamus. Datum Suboticae, die 12. novembris a. 1935. Ludovicus Budanović episcopus, Ordinarius, administrator apostolicus Bačiensis. 2 Agendis circa Synodum dioecesanam praevisis Repartitio Onerum communium Dioecesis pro a. 1936. statuitur et infra ambitum ejusdem subsequentia consilia capiuntur et in Statuta dioecesana assumenda decernuntur. Rssmus Dóm. Leonardus Hegedűs, Camerarius S. S. refert syntheticum judicium Consilii a Vigilantia ex relationibus parochorum desumptum quod est: pauperismus communis, et exinde exortus animus non contentus et depravatio moralis praesertim inter juventutem dilatata. Rssmus Dóm. Franciscus Petrányi, Abbas, perlustratis libris Officii Rationum, recensionem operationis ejusdem et statum cassae die 30. sept. conclusum proponit, quod Coetus Consultorum pro notitiis sumpsit et approbavit. Adm. Rev. D. Franciscus Tamás, proto- collo praeviae consultationis Unionis Cleri Sub- sidariae perlecto, proponit, quod et in consilium venit, ut sacerdotes anno 1936. nullas symbolas solvant, sed indigentiis UCS-ae succurretur ex restantiis, quas Officium Rationum a singulis debitoribus per notas dimittendas exposcet; restantias vero non solutas ad finem anni ad rationes ecclesiae parochialis transaget easque parochi per aes Diarii paratum hac transactione auctum fisco ecclesiae suae resolvent. Ut vero symbolae pro Operibus catholicis dari solitae suppleantur, ad effectum deducendus est sequens ordo, qui in novis statutis pro mensa A) praevisus est: 6.—(6). De specialibus oblationibus fidelium. § A. 6. (6). De collectis specialibus fidelium infra ambitum Rationum A) referri debet, si collectiones in cista ad hoc exposita vel stabili modo adfirmata a fidelibus praeter ceteros titulos hujus Ratiocinii ad fines speciales factae sunt. a) In quavis ecclesia stabili modo affigantur cistae, in quibus pro finibus, qui sequuntur collectiones adornentur: loco conspicuo pro indigentiis ecclesiae loci et collectae hae adnumerantur symbolis nolulae; pro obolis s. Petri, pro missionibus. pro Caritate Catholica (cista s. Antonii); pro finibus liberae dispositionis non conceditur; cistae ceterae statuis vel imaginibus affixae ad fines proprios ulterius quoque servari possunt, sed ratiocinationi in Diario et inspectioni Ordinarii subjacent. b) Intentio donatoris praesumitur ex inscriptione pixidis; collectae si per annum ad proprium finem non convertantur, ad finem anni ad Ratiocinium C) transferendae sunt, vel fine eorum proviso remansae vel sine titulo donatae ad proprietatem ecclesiae parochialis pertinent. c) In ecclesia non conceditur affixio cistae vel collectio semel facta eleemosynarum pro finibus profanis; piae uniones tamen in eo casu possunt cistas ad effigies proprias figere vel pro singulis vicibus exponere, si rationibus earum parocho inspectio patet.