Bács megyei püspöki körlevelek, 1935

- 18 ­Adm. Rév. D. Petrus Weinert, vicarius foraneus, notas facit positiones singulas Repar- titionis Onerum et ad indigentias ejusdem te­gendas ratio anni prioris retinetur, qua ex pro­ventibus cassae A) 10 % numerantur. Servato censu seminaristico a Communi­tatibus catholicis per singulos Denarios sol­vendo, rogat, quod et Ordinarius approbavit, ut sacerdotes etiam a censu seminaristico sol­vendo relevarentur. Ut vero indigentiis RO provideatur et ut etiam pro indigentiis UCS-ae requisitae symbo­lae suppleantur sine oneribus clero imponendis stabili modo, proponit, ut proventibus fundatio­num quoque tributum imponatur sic dictum „cathedraticum “. Ratio postulati in eo probatur, quod fun­dationes piae, quamvis proprietates singulorum fidelium, hucusque a parocho gratis administran­tur, quamobrem dignum esse videtur, ut loco sacerdotum oneri communi quidpiam con­ferant. Hoc modo omnes proventus ecclesiae praeter missarum fundatarum stipendia, one­randa veniunt per 10% annuorum omnium per­ceptionum ratione oneris, non vero ratione par­ticipationis fructus puri ad indigentias RO et UCS, si quid vero forte rationibus RO vel UCS exinde defecerit, nomine Synodi a Coetu Con­sultorum ad singulos casus quotannis separa- tim decernendum erit. Propositio haec inde ab anno 1937. vali­tura a Coetu Consultorum undecunque discussa ad Synodum per statutum sequens referetur: De piis fundationibus §. I. c): Omnibus funda­tionibus praeter missarum fundatarum stipendia et subjectis proventuum ad mensam C) administratis in ipso actu fundationis imponitur onus decimam partem reddituum suorum in bonum Dioecesis conferendi (Can. 1506.); anno legis hujus latae fun­dationes prioris temporis ad hoc munus exsequen­dum ex peculio ecclesiae A) parochialis decima parte capitalium auctae sunt; quo in casu, si foret ut tempore cathedraticum hoc exstinguatur, ad pe­culium ecclesiae A) redundat jus participationis. Quae Nobis praesidentibus pertractata Suboticae, die 14. novembris a. 1935. 3. Projecta pro statutis in relatione singu­lorum membrorum Coetus Consultorum, delibe­rantur praesertim: Rss. D. Leonardus Hegedűs proponit sta­tuta de ministris ecclesiae, quae acceptata in in AABAe sub numero LXVIII inseruntur. Rss. D. Antonius Skenderović Cam. S. S. proponit novos ordines de parochis agentes, qui in AABAe sub nro LXIX. publicabuntur, Adm. Rev. D. Franciscus Šuraka Vic. foran. nova Statuta bona ecclesiae parochialis admi­nistrandi profert eo cum fine, ut in Actis ABAe sub nro LXX. typis data a Clero quo prius cognosci possint. Clerus Hon. vero rogatur, ut suas propositiones quoad textum vel ejusdem meritum Commissioni districtuali B. Topolaensi notas facere libenter velit. 4. De Catechismo refert A. R. D. Antonius Vojnić Tunić: Duae propositiones pro catechis­mo oblatae sunt, quarum una minorem textum habet; Coetus Consultorum ad ultimam redac- tionem textus procurandam commissionem ele­git, cujus sodales erunt: A. R. R. D. D, Carolus Raile, dr. Elemerius Koráni et Joannes Nuspl. 5. Pertractabantur quaedam proposita, quae ad Coetum Consultorum advenerunt; nominatim: Comitatus Congruae Cooperatorum rogat, ut Coetus Consultorum procuret, quomodo pro­ventus Cc. augeantur; optandum est, ut commu­nitates catholicae ad nummum Cc .augendum ex oblationibus fidelium solarium quoddan solvant et proventus omnium stationum capellanialium, quamvis non plenarum, 30% stolaris taxae, ad Cc. convertantur; numerus participantium et­enim infra duos annos duplicabitur. Propositio deliberationi Coronarum commendatur. Ordinarius annuit, ut Vicarii foranei conce­dere possent confessariis extraneis, qui occasio­ne Coronarum invitati adstiterint, facultatem confessiones cleri fideliumque audiendi. Honorabili Clero commendatur cura, quo­modo fieri possit, ut Synodo dioecesanae etiam fideles quam majore numero, invitatis commu­nitatibus et institutionibus catholicis ex regione totius Bačiensis Dioecesis adstent. approbantur et exsecutioni mandantur. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator.

Next

/
Thumbnails
Contents