Bács megyei püspöki körlevelek, 1935
7 Provido sane consilio catholica Ecclesia, veritatis divinitus revelatae custos et magistra, officio et munere suo sanctissimo perfunctura, inde ab initio, illud, inter cetera, sibi faciendum censuit, ut initiandis Christo Domino et in eius disciplina instituendis hominibus, praesertim pueris et rudioribus, caelestis sapientia, ad salutem aeternam necessaria, doctoris legitimi opera ac ministerio, catechetice traderetur. Et prudenter id quidem. Cum enim omnis christiani hominis scientia comprehendatur divini Redemptoris sententia: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et auem misisti lesum Christum, ea scientia, recte et apposite, catechetica institutione continetur, per quam de Deo ipso, de lesu Christo eiusque doctrina ac disciplina, audientibus, pro sua cuiusque aetate, ingenio, conditione, proponitur et explanatur summa; qua profecto tradita atque illustrata, nihil fere fidelibus aptius ad recte credendi recteque agendi certam firmamque normam assequendam desiderari potest. Quare fit, ut catechetica institutio in catholica Ecclesia habita sit et habeatur veluti vox illa, qua divina Sapientia clamitat in plateis: si quis est parvulus veniat ad me; sicut lucerna illa lucens in caliginoso loco donec lucifer oriatur; tamquam semen et fermentum illud euangelicum, unde tota germinat et confovetur christiana vita: ex ea nempe fidelis quisque, lucem divinae veritatis, normam divinae legis, subsidia divinae gratiae feliciter mutuatus, potest quae agenda sunt videre, et ad implenda quae viderit, convalescere. Quae quidem religiosa institutio, cum omnibus magnam afferat utilitatem, tum certe puerilem atque adolescentem maxime iuvat aetatem, utpote quae spem posteri aevi contineat. Puerorum igitur atque adolescentium in primis curanda atque urgenda est catechetica institutio, praesertim si incidat aetas, in qua ob latius diffusum sciendi studium, ob multiplicatam discendi facultatem, ob aptiorem rerum addiscendarum rationem, puerorum aique adolescentium civilis anticipetur et provehatur educatio; absonum quippe est, in tanto apparatu doctrinarum et ardore discendi, negligere vel praetermittere scientiam Dei et maximarum rerum quae religione continentur. Institutione vero ac doctrina puerorum atque adolescentium catholica salutem quoque contineri reipublicae, planum est. Plurimum enim interest civitatis aeque ac religionis, si cives cum mere humanae doctrinae et civilis educationis praeceptis simul christianos hauriant spiritus. Ex quo plane intelligitur, quam amanter non minus quam sapienter, Ecclesia, catholicae veritatis et disciplinae magistra, personam Christi suscipiens, vehementer clamet: Sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. Quae omnia cum probe animadverterent ac sentirent Romani Pontifices, catholicae fidei summi magistri ac duces, nullo tempore siverunt, ut ipsorum vigilantia et diligentia in hac parte deesset. Ut antiquiora mittamus, huius rei testimonium luculentissimum, postremis hisce temporibus. exstat in litteris encyclicis f. r. Pii Pp. X Acerbo nimis diei 15 Aprilis 1905. Quapropter leges fert, quibus doctrina ipsa cum pueris puellisque, tum adolescentibus, tum denique aetate provectis tradatur. Quas quidem leges in canones redactas fere exhibet Codex iuris canonici, in quo (lib. 111, tit. XX, cap. I) tota de institutione catechetica, in universa Ecclesia servanda, proposita et ordinata est disciplina. Summorum Pontificum iussis et adhortationibus concinuerunt Episcoporum sollicitudines, qui vel in plenariis aut provincialibus Conciliis, vel in Synodis dioecesanis, vel in Congressibus catechisticis, sive dioecesanis sive nationalibus, institutionem catechisticam pressius ordinare studuerunt. At, his non obstantibus feliciter ubique coeptis, ex eorumdem Episcoporum relatis multa adhuc superesse constat, quae doctrinae Christianae tradendae vim et effectum impediunt. Et in primis lugenda sane est parentum incuria, quorum plures, res divinas ipsi ignorantes, religiosam liberorum institutionem parvi vel nihili faciunt. Quod grave profecto est, cum, parentibus negligentibus vel adversis, nulla fere spes sit fore ut filii religiose erudiantur. Quae quidem res gravior evadit ubi, ut in nonnullis nationibus fit, ob partium certamina ius Ecclesiae in christianam puerorum institutionem vel in discrimen adducitur, vel denegatur. Nam parentes, ignavia detenti, vel mobilitate Nr. 2000. Decretum S. Congr. Cone, de catechetica institutione.