Bács megyei püspöki körlevelek, 1935
8 animi, vel rebus ipsis pressi, neque iniquis legibus obsistunt, neque filiis catechizandis ullam curam sollicitudinemque impendunt. In regionibus vero ubi catholici cum aca- tholicis simul vitam degunt, neque cum iis mixta inire matrimonia dubitant, ex communi coniugum consuetudine plerumque id fit ut in rerum divinarum contemptum ipsi liberique prolabantur, vel a fide recedant. Accedit ipsa puerorum adolescentiumque desidia, qui aliis distenti curis, atque ludis et corporum exercitationibus allecti, vel ad profana spectacula, in quibus non raro mores relaxantur, diebus praesertim festis adducti, catechisti- cam institutionem paroecialem frequentare ne- gligunt, adeo ut a prima iam aetate incipiat et in dies ingravescat illa, quam maxime conquerimur, rerum divinarum oblivio et neglectus. Quae oblivio, qui neglectus, eo maius fidei detrimentum inferunt, quod exierunt in mundum lupi rapaces, non parcentes gregi, subintroierunt pseudo-doctores, qui vel atheismo vel neo-ethnicismo addicti, humanisque commentis et deliramentis indulgentes, scriptis et opera, callide catholicam fidem in Deum, in Iesum Christum, in ministerium Ecclesiae evertere conantur; quibus ii omnes accedunt, qui infausti protestantismi propagandi studio incensi, doctrinae pietatisque christianae speciem prae- seferentes, incredibile est quam facile catholicae doctrinae nescios et indigos, ipsosque fideles simplices et incautos decipiant. Quae quidem incommoda, quamvis iis obsistant curis iam plurimis Episcopi aliique animarum curatores, non exinde tamen et hanc Sacram Congregationem levant onere eorum diligentiam iterato excitandi, nec eos ipsos eximunt, quin semper maiores conferant sollicitudines in id unde ovium sibi commissarum sempiterna salus pendere dignoscitur. Quam ob rem huic Sacrae Congregationi opportunum visum est omnes, ad quos spectat, novis urgere stimulis, eisdemque quaedam praescribere, quaedam vero indigitare, quibus servatis, spes est fore ut catechetica institutio in melius provehatur. Primo, igitur, Episcopi, pro iure et officio gravissimo sibi commisso, ad curam et diligentiam quam antehac in rem catecheticam conferre consueverunt, maiorem, in eiusdem incrementum, addant operam industriamque suam: quare, ad normam canonis 336 § 2, „curent... ut fidelibus, praecipue pueris ac rudibus, pabulum doctrinae christianae praebeatur, ut in scholis puerorum ac iuvenum institutio secundum catholicae religionis principia tradatur“; cumque ex praescripto canonis 1336, „Ordinarii loci sit omnia in sua dioecesi edicere quae ad populum in christiana doctrina instituendum spectent“, Ordinarius quisque perpendat in Domino quid providendum, quid praescribendum supersit pro opere hoc sanctissimo et maxime necessario, quove pacto id quod vult facilius consequi et efficere possit, animadversurus, si casus ferat, in negligentes vel renuentes paenis ecclesiasticis ad normam canonum 1333 § 2, 2182; delaturus vero diligentibus praemia, quatenus denunciet, in paroeciis aliisque beneficiis conferendis, plurimum apud se ponderis et momenti habiturum studium et diligentiam in opus catechismi tradendi collatam. Parochi deinde ceterique curam habentes animarum meminerint semper institutionem catecheticam fundamentum esse totius vitae christianae, ad eamque rite tradendam omnia eorum consilia, studia, labores esse referenda. Integre, igitur, servent et ad effectum deducant quae in canonibus 1330, 1331, 1332 praescripta sunt, et omnia, maxime hac in re, omnibus efficiantur, ut et omnes Christo lucrifaciant, et seipsos fideles ministros et dispensatores mysteriorum Dei probare possint, probe considerantes quibus lacte, quibus solidiore cibo opus sit; ac singulis ea doctrinae alimenta praebeant, quae spiritum augeant, ita ut christianus homo, ea quae ad religionem pertinent, non ignoret modo, nec ea veluti hereditario more transmissa tantum teneat, sed ita habeat cognita atque perspecta, ut sibi et ceteris fructificare possint. Postremo parentes et qui parentum loco sunt, a quibus in re de qua agitur efficax auxilium et praesidium est exspectandum et expetendum, meminerint se ex canone 1113 „gravissima obligatione teneri prolis educationem tum religiosam et moralem, tum physicam et civilem pro viribus curandi", cui quidem obligationi ex canone 1335 satisfacere debent efficiendo ut liberi catechetica institutione erudiantur, et ex canone 1372 § 2 curando Christianam eorumdem educationem. Haec omnia quae summatim complexi sumus, sunt ea quidem iam nota atque perspecta, et e mente ne excidat sententia repetita iuvant, maxime cum de re agatur, de qua numquam satis. Quo vero eadem ipsa facilius in toto Orbe terrarum in effectum deducantur, haec Sacra Congregatio, probante Ssmo D. N. Pio Pp. XI, in omnibus dioecesibus exsequenda mandat quae sequuntur: I. In singulis paroeciis, praeter confrater- nitatem sanctissimi Sacramenti, sodalitium, doctrinae christianae, idque ceterorum princeps, ad normam canonis 711 § 2 instituatur, omnes quot sunt idonei catechismo edocendo et fovendo complectens, ludimagistros in primis, puerorum erudiendorum disciplinam callentes. II. Item in singulis paroeciis, ad normam litterarum circularium huius S. Congregationis ad Ordinarios Italiae diei 23 április 1924, scholae catechisticae paroeciales, si nondum exstent, constituantur, in quibus, parochis ipsis praesi- dibys, statuta methodo, pueri adolescentesque