Bács megyei püspöki körlevelek, 1934
- 16 3. De Oeconomia Dioecesana in tribus partibus pertractatur, a) Rss. D. Franciscus Petrányi, Abbas, proponit protocollum de inspectione operis OR sumptum. Summae ad commassationem submissae infra ambitum indigentiarum institutorum dioecesanorum conversae sunt vel ad onus restantiarum numerantur. Solutio praestationis debitae urgetur, ne eveniat, ut propter insol- ventiam restantium etiam ab aliis pretia submissa periculo perditionis exponantur. b) Admodum Rev D. Franciscus Tamás, Decanus, de statu peculii U. C. S. tractat et ab electo consilio nova cynosura statuitur, quae Coetui justa apparuit et in consilium venit. Adm. Rev. D. Franciscus Tamás a Coetu rogatus annuit, ut summam solutionis pro singulis distincte statueret. Rogantur RR. DD. beneficiarii et catechetae, ut symbolas suas initio cujusvis semestris solvere studeant, quia restantia cujusvis a pecunia commassata sufficietur, et ceu mutuum nomini ejus adscribetur c) Proferente Adm. Rev. D. Petro Weinert, Decano, actum est de Repartitione Onerum communium juxta Praeliminationes Rationum, quae a singulis parochiis propositae sunt. Subtractis omnibus, quae necessariae esse non praevidentur, indigentiis pro % ratione repar- titionis sumitur 10%. Attamen in consilium venit, ut per menses tertia pars bruttó proventuum submitteretur, de qua tertia pars subducta, ceterae duae partes ad commassationem accluderentur. — Pro ecclesia in Nadalj pro anno quinto 9,000 Den. conceduntur. Tractabatur dein de modo rationes ecclesiasticas conficiendi et dubia, quae a praesentibus adducta sunt dilucidabantur. Instructiones pro clero extra protocollum in Litt. Cire, dimittentur. 4. Ordinem Verbi divini praedicandi proponit Rss. D. Leonardus Hegedűs, Cam. S. S. Proposita themata, quae a decem sacerdotibus revisa sunt, in numero fixo determinantur; cetera pars praedicationum ad libitum sacerdotum relinquitur. Themata obligata typis exprimentur et singulis officiis parochiali- bus dimittentur et valitura sunt pro cyclo annorum 1936—1940. 5. Admodum Rev. D. Julius Aczél dr. Decanus, proponit descriptionem partialis rationis catechismum in scholis elementaribus docendi et refert a commissione ad hoc convocata propositum novum cathechismum esse edendum. Utraque pars eidem commissioni ad exsequendum traditur. Ad uniformem agendi rationem placuit, 6. Rss. D. Petrus Evetović, Cam. S. S. officialis Tribunalis Matrim. duplex consilium exponit, quorum primum ad Librum Ritualem ut ad primam confessionem, simul et ad s. communionem, sine respectu ad classem, ducendi sint illi scholares, qui ante finem anni scholaris annum aetatis suae nonum expleverint — servatis de lege servandis. construendum pertinet, alterum vero de specialibus devotionibus ad usum Visitationis Canonicae consignandis agit. Rituale Romanum sumitur pro cynosura generali et quae in regione nostra specialia tradita sunt, in libro separato colligentur, qui solum nova dioecesi constituta in lucem edetur. Exaratio Ritualis commissioni tradita est, cujus membra sunt: 111. D. Blasius Rajié, Vicarius Gen., Rss. D. Leonardus Hegedűs, Cam. S. S. et Rss. D. dr. Jacobus Egerth, Abbas. Pro principio statuitur, quod ritus in omnibus parochiis uniformiter peragantur, quam obrem in quavis ecclesia in speciali libro particularis Ordo functionum conscribendus est. 7. De actione catholica infra ambitum Communitatis Catholicae promovenda consilia sua profert 111. D. Blasius Rajié, Vicarius Generalis, Tria consilia stabilis characteris constituenda sunt ex membris Consilii Communitatis, sed eisdem adjungantur etiam ceteri, qui ad actionem catholicam idonei inveniantur, quamvis ad & nsihum Communitatis non pertineant. 8. De assecuratione aedificiorum ecclesiasticorum asserit D. dr. Colomannus Hoff- mann, consiliarius. Coetus deliberabat, quinam inter concurrentes societates utillimam conditionem proposuerit. Adm. Rev. DD. parochi ab Ordinario certiores reddentur, ut ex consensu primorum Consilii Catholici ad Ordinarium proponant sua consilia, quae summam minimalem et vere necessariam superare non poterunt.