Bács megyei püspöki körlevelek, 1934
IV. Consultores dioecesani die 3. julii a. c. Suboticae convenerunt ad negotia seminariorum expedienda. Pertractatum est primo de internis negotiis Coetus. Denatis duobus sodalibus Rssmis Francisco Fáth et Francisco Fűtő laude prosecuta supremum valedicunt et cum novo membro Admodum Reverendo D Stephano Virág gratulantur. Coetus Consultorum quotannis de clero educando in separata sessione agit, omnem suam curam eidem impendit et renuit, quominus personae non competentes internam hanc rem ecclesiae in publico pertractent. Profanum studium laicorum odium contra statum sacerdotii et aversionem in eum ingrediendi provocabit. Disciplinae ecclesiasticae nullo modo proderit actio quorundam consiliorum catholicorum, quae sibi rem seminarii in foliis pertractantes influxum in clero educando exposcunt. Coetus consultorum rationibus seminariorum perspectis pro anno sequenti alumnis ulterius quoque onus contribuendi imponit ita ut alumni gymnasistae sumptus totius sustentationis, theologi vero per menses 300 Denarios praestare debeant. Hoc anno 14 neomystae ordinantur; anno sequenti vero solum quattuor, quia cursus theologiae ad quinque annos prolongatus est. Per duos annos adhuc cca 75 theologos habebimus et dein revolvetur numerus eorum ad calculum ordinarium qui in 30 statutus est. Ex concurrentibus 3 ad disciplinam s. Theologiae et 4 ad cursum gymnasii suscepti sunt. Iterum et iterum rogantur fratres nostri comministri ut sua, ecclesiae et consilii catholici subsidia ad educandum clerum minorem libenter impendere gratificentur. Suboticae, die 3. julii a. 1934. Ordinem s. presbyteratus susceperunt per impositionem manuum Nostrarum die 1. julii a. c. Joannes Beneš, Jacobus Busch, Ladislaus Kovács, Carolus Lantos, Zvonimirus Luckarž, Andreas Moschina, Josephus Novotny, Fran- ciscus Soltész, Alexander Thiel, Ludovicus Vajda, Franciscus Vujković; die 15. julii a. c. Adalbertus Lehmayer; ordinem diaconatus suscepit Joannes Kujundžić. Suboticae, die 16. julii a. 1934. Rssmum Dóm. Franciscum Fáth, abbatem S. Spiritus de Hrapko, V. A. Diaconum, Consultorem dioecesanum et parochum Neoplan- taensem anno aetatis vitae suae 61. et sacerdotii 36. die 15. junii a. c. e vivis ereptum esse dolenter significans animam ejus, qui per 30 annos in civitate gentium diversarum fidelitate curae pastoralis enituit suorumque communitatem fidelium pru- dente indulgentia corroboravit, precibus com- ministrorum meorum commendo. Suboticae, die 20. junii a. 1934. Admodum Reverendum Dom. Ludovicum Pósch, decanum emer. et parochum Telečka- ensem anno vitae suae 61. et sacerdotii 37. die 5. augusti a. c. morbo diuturno absumptum, ter sacra pro eo offerentes, misericordiae Dei commendamus, ut si quid ei terreni adhaereat, venia pietatis divinae deleatur. Suboticae, die 6. augusti a. 1934. Quo magis magisque apud fideles in Augustissimum Eucharistiae Sacramentum cultus foveretur, Ssmus D. N. Pius Pp XI, haud paucis editis Decretis, vel novis prorsus vel amplioribus illis indulgentiis, a suis Praedecessoribus salutariter concessis, nonnullas eucharisti- cas functiones nec non quaedam pia eucharistica exercitia variasque preces penes eosdem fideles magis in usu, maximo cum horum profectu et gaudio augere dignatus est. Adhuc tamen his spiritualibus beneficiis perquam laudabilis ille carebat mos, postremis his temporibus late in catholicum Orbem inductus, — iis haud exceptis locis, in quibus pium XL Horarum exercitium etiam constitutum est, — unum scilicet integrum diem impendendi, qui appellari usu venit Dies Eucharisti- cus, semel vel pluries in anno in adorationem et venerationem huius Augustissimi Sacramenti. Sanctitas Sua indulgentias, quibus pium XL Horarum exercitium Decreto „Invecti feliciter" diei 24 Iulii anni 1933. auxerat, ad Diei quoque Eucharistici celebrationem extendere benigne dignata est. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Apostolicarum Litterarum in forma brevi expeditione et contrariis quibuslibet minime obstantibus. Suboticae, die 31. julii a. 1934. Relatio de clero minori Nr. 2955. Nr. 2970. Collatio ss. ordinum. Obitus Francisci Fáth. Nr. 2951. Nr. 2952. Obitus Ludovici Pósch. Nr. 2981. Concessio indulgentiarum pro die Eucharistico.