Bács megyei püspöki körlevelek, 1934

Preces post missam priva­tam indulgen­tiis ditantur Nr. 2982. Nr. 2983. Indulgentia festo coronatio­nis Rom. Pon­tificis. Nr. 2977. Commendatio libri.- 8 ­Ssmus D. N. Pius divina Providentia Pp. XI., benigne excipiens humiles plurium sacer­dotum postulationes poscentium, ut Sanctitas Sua amplioribus indulgentiis dignaretur ditare orationes illas, quae, iussu s. m. Leonis Pp. XIII, in omnibus Orbis ecclesiis post privatae Missae celebrationem flexis genibus sunt reci­tandae, ad incitamentum quoque fidelium, qui Missae intererunt, ne ab ecclesia discedant antequam sacerdos omnia compleverit, quae sacra Liturgia ipsi absolvenda mandat et ante­quam ipsi simul cum sacerdote easdem per­solverint orationes, in audientia diei 18 mensis maii a. curr. Cardinali Paenitentiario Ma­iori concessa, paterna liberalitate piam ac devo­tam praefatarum precum recitationem decem annorum indulgentia locupletavit, mandavitque, ut tanta elargitio publici iuris fieret. Haec autem decrevit, servata quoaue sep­tem annorum partiali indulgentia, quae ex con­cessione s. r. Pii Pp. X. gaudet precatiuncula „Cor lesu sacratissimum, miserere nobis" ter cum sacerdote flexis genibus pariter post Mis­sae celebrationem a fidelibus repetita. Suboticae, die 5. julii a. 1934 Ssmus D. N. Pius divina Providentia Pp. XI. indulgentiam plenariam singulis f.delibus concedere dignatus est, qui festo electionis vel coronationis Romani Pontificis sacris functioni­bus intersunt et rite confessi ac sacra Synaxi refecti atque ad mentem ejusdem Summi Pon­tificis oraverint: partialem vero indulgentiam decem annorum iis omnibus, qui devote et saltem corde contrito pariter interfuerint uni e dictis functionibus ad Summi Pontificis intentio­nem exorantes. Suboticae, die 10. augusti a. 1934. Dr. Aug. Juretić edidit libellum: „Vjero­nauk i vjerske dužnosti djaka". In hoc libello continentur leges, regulae, decreta, quae respi­ciunt disciplinam religionis necnon obligationes religiosas discipulorum in scholis. Pretium libelli 10 din. — Comparari potest: Redakcija Glasnika beogradske Nadbiskupije, Hartvigova ulica br. 41./II. Beograd. Suboticae, die 10. augusti a. 1934 Die 9. junii ad effectum deducta est lex de morbis venericis reprimendis et omnes sponsi ante matrimonium se inspectioni corporali medici publici subjicere debent. Sacerdos vero, qui matrimonio contrahendo assistit, casu articuli mortis excepto, pro exsecutio­ne legis ante tribunalia rationem reddere te­netur. In regione nostra, cum lex matrimonii ci­vilis ibidem vigeat, ad magistratum civilem spectat advigilare observationem legis, sacer­dotes tamen nostrae regionis sponsos ad alias regiones, ubi lex matrimonii civilis non viget dimittentes, testimonium medici acquirendum et ostendendum expostulare debent. Suboticae, die 1. julii a. 1934. Conradus Gausz nominatus est administra­tor in Pašićevo; Vicarii oeconomi constituti sunt: Dr. Edu- ardus Hampel in Novisad, Alexander Pecze in Telečka. Vicarii cooperatores translati sunt: Mathias Körmöczy ex St. Rocho in Subo- tica ad St. Teresiam in Subotica; Ambrosius Körmöczy ex Tavankut ad Sombor; Ludovicus Firdny ex Horgoš ad St. Bečej I.; Stephanus Gauder ex Martonoš ad Srpski Miletić; Joan- nes Lebović ex B Monostoriad Subotica-Šebe šić; Lazarus Križanović ex Zednik ad Senta I.; Paulus Hegyi ex Ada ad Horgos; Petrus Brei- tenbach ex Čantavir ad Ada. Neopresbyteri dispositi sunt.: Ioannes Beneš ad B. Monostor, Jacobus Busch ad Filipovo, Ladislans Kovács ad Mar­tonoš, Carolus Lantos ad Čantavir, Adalbertus Lehmayer ad B. Gradište, Zvonimirus Luckarž ad Bač, Andreas Moschina ad Zednik, Jose- phus Novotny ad St. Rochum in Subotica, Ale­xander Thiel ad Prigr. sv. Ivan, Ludovicus Vajda ad Tavankut, Franciscus Vujkovió ad Novisad I. Catechetae missi sunt: Ioannes Kujundžić diaconus ad Subotica, Emericus Lerch subdiaconus ad Bajmok, Jo- sephus Ott subdiaconus ad B. Topola. Suboticae, die 31. julii a. 1934. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicps Bačiensis Administrator. Testimonium medici ante ma­trimonium con­trahendum. Nr. 2966. Nr. 2990. Mutationes personales

Next

/
Thumbnails
Contents