Bács megyei püspöki körlevelek, 1933
- 11 5. Ex S. Congregatione Rituum: 1. Deputandi Vicarium Generalem vel alium sacerdotem, in aliqua ecclesiastica dignitate constitutum, ad altaria fixa et portatilia consecranda, servato ritu et forma Pontificalis Romani. 2. Deputandi sacerdotes, si fieri potest, in aliqua ecclesiastica dignitate constitutos, ad altaria fixa et portatilia exsecrata consecranda, adhibita breviori formula B pro casibus can, 1200, § 2 Cod. I. C.; dum in casu can 1200. § 1, iám indulta fuit per ipsum canonem facultas et adhibenda est formula A. 3. Deputandi Vicarium Generalem vel aliam sacerdotem, in aliqua ecclesiastica dignitate constitutum, ad consecrandos calices et patenas; servato ritu et forma Pontificalis Romani. 4. Quando in Missa Hebdomadae Maioris dicitur Passio, pro sacerdotibus qui, praehabita facultate, binas Missas rite celebrant, legendi in una Missa tantum ex Passione postremam partem (Altera autem die, etc.) praemissis; Munda cor Meum, etc, — Sequentia sancti Euangelii secundum (Matthaeum). 5. Benedicendi obiecta pietatis signo crucis, servatis ritibus ab Ecclesia praescriptis. Occasione tamen visitationis pastoralis, quando multi petunt et plura ac varia exhibent eius- modi obiecta benedicenda, saepe etiam cum diversis formulis, hisce in casibus permittitur unica formula brevior, dum fit signum crucis super obiecta, nempe: „Benedicat haec omnia Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus Arnen.“ 6. Celebrandi Missam de Requie lectam semel in Hebdomada ab Ordinario in proprio Oratorio; dummodo non occurat Festum ritus duplicis, primae aut secundae classis, Dominica aut Festum de praecepto etiam suppresso, necnon Octava privilegiata, Feria Quadragesimae, Quatuor Temporum, II Rogationum, Vigilia aut Feria in qua anticipanda vel primo reponenda est Missa Dominicae: servatis de cetero Rubricis. 6. Ex S. Poenitentiaria: 1. Absolvendi quoscumque poenitentes (exceptis haereticis haeresim inter fideles e proposito disseminantibus) a quibusvis censuris et poenis ecclesiasticis ob haereses tam nemine audiente quam coram aliis externatas incursis, postquam tamen poenitens magistros ex professo haereticalis doctrinae, si quos noverit, ac personas ecclesiasticas et religiosas, si quas hac in re complices habuerit, prout de iure, denunciaverit; et quatenus ob iustas causas huiusmodi denuntiatio ante absolutionem peragi nequeat, facta ab eo seria promissione denun- ciationem ipsam peragendi cum primum et quo meliori modo fieri poterit, et postquam in singulis casibus haereses coram absolvente secreto abiuraverit; iniuncta pro modo excessuum gravi poenitentia salutari cum frequentia sacramentorum, et obligatione se retractandi apud personas coram quibus haereses manifestavit, atque illata scandala reparandi. 2 Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui libros apostatarum, haereticorum aut schismaticorum, apostasiam, haeresim aut schisma propugnantes, aliosve per Apostolicas Litteras nominatim prohibitos defenderint aut scienter sine debita licentia legerint vel retinuerint; iniuncta congrua poenitentia salutari ac firma obligatione supradictos libros, quantum fieri poterit, ante absolutionem, destruendi vel Ordinario aut confessario tradendi. 3. Absolvendi a censuris eos qui impediverint directe vel indirecte exercitium iurisdicti- onis ecclesiasticae sive interni sive externi fori, ad hoc recurrentes ad quamlibet laicalem potestatem. 4. Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis circa duellum statutis, casibus dumtaxat ad forum externum non deductis; iniuncta gravi poenitentia salutari et aliis iniunctis, quae fuerint de iure iniungenda. 5. Absolvendi a censuns et poenis ecclesiasticis eos qui nomen dederint sectae mas- sonicae aliisque eiusdem generis associationibus, quae contra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinantur; ita tamen ut a respec- tiva secta vel associatione omnino se separent eamque abiurent; denuncient, iuxta can. 2336, § 2, personas ecclesiasticas et religiosas, si quas eidem adscriptas noverint; libros, manu- scripta ac signa eomdem respicientia, si qua retineant, in manus absolventis tradant, ad S. Officium quamprimum caute transmittenda aut saltem, si iustae gravesque causae id postulent, destruenda; iniuncta pro modo culparum gravi ponitentia salutari cum frequentatione sacra- mentalis confessionis et obligatione illata scandala reparandi. 6. Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui clausuram Regularium utrius- que sexus sine legitima licentia ingressi fuerint, necnon qui eos introduxerint vel admiserint; dummodo tamen id factum non fuerit ad finem utcumque graviter criminosum, etiam effectu non secuto nec ad externum forum deductum; congrua pro modo culpae poenitentia salutari iniuncta. 7. Dispensandi ad petendum debitum coniugale cüm transgessore voti castitatis perfectae et perpetuae, privatim post completum XVIII aetatis annum emissi, qui matrimonium cum dicto voto contraxerit, huiusmodi poeni- tentem monendo, ipsum ad idem votum servandum teneri tam extra licitum matrimonii usum quam si coniugi supervixerit. 8. Dispensandi super occulto criminis impedimento, dummodo sit absque ulla machina.