Bács megyei püspöki körlevelek, 1932

- 14 ­Nr. 4695. Protocollum Consilii a Vi­gilantia a. 1932. Nr. 4810. Secretariatus pro Caritate Ca­tholica constitu­itur. 2. Rogantur Fratres, ut obligationibus suis conscientiose satisfaciant. Officium Rationum ne­gotia UCS-ae suscipit, exsecutio restantiarum ei concredita, solutio urgenter desideratur. Sum­ma restantiarum usque ad finem anni 1931. cca. 45,000'— Den. efficit. 3. Preces pertractabantur, quae circa dis­solutionem diminuendam delatae sunt, hae ad judicandum Coetui Consultorum substernentur. 4. Proponetur sequens praeliminatio Rati* onum pro anno 1933. Coetui Consultorum: Antonio Fáncsy em. parocho ti­tulo pensionis ........................ 3,600 Den. Antonio Fáncsy em. parocho ti­tulo subsidii..................................18,000 Ludovico Posch infirmo parocho titulo subsidii .............................18,000 Paulo Vidaković dr. infirmo sacer­doti titulo subsidii.................... 6,000 „ Sacerdotibus milit, servitio subjectis 6,000 Ad extraordinarias indigentias . 8,400 Summa indigentiarum UCS-ae 60.000 Den. Ratio praestandi in eadem proportione manet ac priori anno pro beneficiariis; pro sa­cerdotibus vero beneficium non habentibus nova ratio praestandi die 5. Aprilis a. c. habita sessi­one Com. UCS-ae statuta est: nempe 3%. 5. Repartitio onerum ABAe, quarum pro- vis o ad cassas parochiarum A) spectat. Quibus pertractatis praesidens m derator consultandi finem facit. Suboticae, die 18. octobris a. 1932. Paulus Bešlić m. p. Franciscus Tamás m. p. protocollista. moderator. Confectum die 7. nov. 1932. in Domo Sacerdotum occasione quartae sessionis, quam convocavit Excellentissimus et Revmus Ordinarius Bačiensis. Conventui aderant membra Consilii: Rev­mus D. Leonardus Hegedűs, Camerarius S. S. praesentes: Ulmus D. Blasius Rajié, Vicarius Generalis, Revmus D. Antonius Skenderović, Ca­merarius S. S., Adm. Rev. D. Franciscus Švraka promotor iustitiae, Adm. Rev. D. Franci­scus Tamás, Decanus. Notarii munus committitur Adm. R. D. Francisco Bertron. Ad mandatum praesidentis promotor iu­stitiae praelegit relationem suam, quam excerpsit ex relationibus singulorum parochorum. Notatu digniora hic sequuntur: 1. Observatio festorum propter malum exem­plum aliarum confessionum in decadentia est. Fideles hoc anno diebus Dominicis vindemiam faciebant. 2. Conditio rerum non potest dici melior respectu anni praeteriti. Omnes relationes con­veniunt in eo, quod status in peius mutabatur. In uno districtu sabbatistae adjuvante publica potestate dilatantur. 3. Publica potestas horribiles taxas exigit a partibus matrimonium civile ineuntibus. Ex hac causa ii, qui sunt miserae conditionis, coram foro civili matrimonium contrahere non valen­tes in concubinatu vivunt. 4. Exsecutio tributorum sine misericordia perficitur, latens indignatio ad perturbationem animorum ducit. 5. Ecclesiae ministri nullum influxum h bent in eruditione juventutis. Pueri et puellae scho­lam elementarem relinquentes non obstante paupertate relaxationem animi solum in taber­nis et in libidine inveniunt. Excerpta materia praeses sessionem cum oratione concludit. Leonardus Hegedűs Franciscus Berlron praeses. notarius. §. 1. Nomine Caritatis Catholicae hic et nunc omne opus bonum venit, ex amore Dei proximo|ex- hibitum et speciatim cura pro egenis studio con­sociata. §. 2. Caritati Catholicae in ABA ex mandato Ordinarii Secretariatus praeponitur, cujus est: a) Caritatem Catholicam propagare, ejus- que opera in regione ABAe in distinctas sec­tiones disponere et normas agendi constituere; b) cooperationem institutionum Caritatis Catholicae loco, in dioecesi et in universali ecclesia existentium promovere; c) gesta Caritatis Catholicae registrare, Ordi­nario referre et mandata Ordinarii effectui dare. §.3.Secretariatusinstitutiones civiles, quibus hospitia, senia et orphanotrophia adnumerant -r, 1. in evidentia tenet, si in eis Suboticae, die 30. novembris a. 1932. a) sorores servitium praestant, b) sacerdotes ABAe vigente contractu mu­nus suum peragunt, c) si major pars provisorum ad religionem catholicam pertinet; 2. ex officio suo inspicit, si institutiones aliquam fundationem, aedificia vel subsidium ex titulo ecclesiastico habent. §. 4. Secretariatus alumnea pro egenis in singulis parochiis, moderatore curione, infra ambitum Communitatis catholicae exercendum, ex actione sui juris, rationibus annue exhiben­dis adornandum procurat. §. 5. Secretariatus cum institutionibus Ca­ritatis Catholicae in aliis regionibus existent bus consvetudinem servat. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator.

Next

/
Thumbnails
Contents