Bács megyei püspöki körlevelek, 1931

Nr. 2935. Lex agraria. — 14 — II. a) Peculium ecclesiarum et fundorum ad sumptus seminarii tegendos ratione mutui convertantur; c) renumeratio vero et ususfructus eorum sumptibus annuis supputentur. Ut Dominus nobis profutura providere dignaretur, et Coetus Consultorum orabat et clerus in suis precibus suppliciter orare rogatur. Suboticae, die 10. julii a. 1931. Lex Agraria nuper in lucem edita jura patronatus autonomiarum auctoritatum abro­gata esse declarat. §.§.-i concernentes quae sequuntur ordinant: §. 67 1) Veliki posjednik može sva patronat- ska prava i dužnosti zadržati na zemljištu koje će mu se ostaviti na slobodnu raspoložbu. U protivnom slučaju daće veliki posjednik i ag­rarni interesenti ovlaštenoj crkvi otštetu u zem­lji svaki srazmerno prema svome dijelu, koji mu ostane odnosno pripadne. 2) U krajevima, u kojima uži maksimum ne prelazi 130 kat. jut. ta će se otšteta odre­diti do 15 kat. jut. u krajevima sa užim mak­simumom od 130 do 261 kat. jut. a u ostalim krajevima do 30 kat. jut. obradivog zemljišta dobrog kvaliteta. 3) Gdje se obradivo agrarno zemljište ne bi moglo dati, mjesto toga daće se za otkup šumsko ili drugo zemljište u odgovarajućoj vrijednosti gore označenih površina. 4) U izuzetnim slučajevima, kada je mo­guće u zemlji izvršiti otkup, može se prema gore označenim površinama preračunati otkup u gotovom novcu prema promjetnim cijenama. 5) Slobodno je međutim, da se svi inte­resenti t. j. veliki posjednik, agrarni subjekti i crk­va zajedno sporazume i drukčije glede otkupa. 6) Za izdržavanje monumentalnih crkva (katedrala) može se primijeniti § 25. u vezi sa §17 ovog zakona. 7) Prvostepenu odluku donosi nadležna Banska uprava. §. 25. Država, samoupravna tijela i pravna lica sa opšte korisnim svrhama, mogu biti agrarni subjekti, kada se radi o podmirenju njihovih potreba. In nostra regione ad onera patronatus redimenda in genere 30 jugera determinantur, ast pro ceteris veris praestationibus ulteriora predia redemptionis statuenda praescribuntur. Ut ad pertractationem materia necessaria praesto sit, parochiae omnes, patronatum cu- juscunque generis habentes heic referant: a) quis sit patronus ecclesiae et qua ra­tione jus patronatus sit adeptus; b) praeter sustentationem aedificiorum, qualia opera, servitutes et officia patronus praestaverit; c) an sint aliqui fundi characteris eccle­siastici in possessione patroni vel ad nomen ejus in tabulis agrorum inscripti; d) quid sit neglectum, promissum et ante convenientiam reparandum vel supplendum; e) et quid sit nomine specialium loci petendum. In relatione usus antiquus ante a. 1918. vigens in conspectu est habendus. Ad mentem §-i 25. possunt etiam insti­tutiones humanae partem in possesionibus di­videndis acquirere. Ideo parochi studeant fa­cultate hac uti et pro ecclesiis, communitati­bus catholicis, beneficiis parochiarum et vica­riarum, ubi agri competentes nulli habentur, suas preces commissionibus agrariis notificent. Cum ex lege agraria possessiones priva­torum patronorum simul divisioni subjaceant, quoad omnes patronatus in Dioecesi vigentes praescriptis Canonis 1451. §. 1. satisfieri poterit. Deputata, quae a communitate politica in natura (ligna focalia, esculentia et aliae servi­tutes) vel loco fidelium praestantur, non perti­nent ad jus patronatus, et hinc et a jure pa­tronatus et a redemptione lecticalium sejungi et separatim tractari et servari debent. Relationem hanc submittere debent etiam parochiae et vicariae liberae collationis. Ad­jungantur documenta, quae ad hanc quaestio­nem pertractandam pertinent vel eidem bene inservient, RR. DD. rectores ecclesiarum rogantur, ut huic mandato quam prius satisfacere studeant. Suboticae, die 20. julii a. 1931. Exercitia spirituali duce P. Bernardo Vitéz 0. F. M. in Bač in Orphanotrophio die­bus 17.—21. augusti instaurabuntur, et qui eis vacare voluerint, suum adventum, quam prius Rssmo parocho Bačiensi notificent. Qui examinibus Suboticae subjicientur post examina exercitiis spiritualibus ibidem vacabunt. Adm. Rev. D. Petrum Jungert administra­torem parochiae Gakovo die 24 julii a. c. anno vitae suae 51. et sacerdotii 26. e vivis repente ablatum esse dolenter significans de- natum fratrem prqcibus. ad aram commendo. Pro complendo parochiali beneficio Stara Kanjiža— Nadrljan hisce concursus indicitur, quod consequi cupientes et examine prosyno- dali probati recursum suum Patronatui civitatis Stara Kanjiža inscriptum huic Ordinariatui us­que ad 10. augusti a. c. substernant. Suboticae, die 27. julii a. 1931. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Nr. 2933. Exercitia Spiritualia. Nr. 2934. Obitus P. Jungert. Nr. 2932. Concursus pro parochia Nadrljan.

Next

/
Thumbnails
Contents