Bács megyei püspöki körlevelek, 1931
- 15 Nr. 4115. Concursus pro parochia St. Kanjiža ad S Paulum. Nr. 4118. Decretum s. Congregationis Concilii de habitu ecclesiastico a clericis deferendo. V. Ecclesia s. Pauli in Stara Kanjiža paro- chiali beneficio et officio matris vacante ex consulto Sedis Consistorialis et auditis quorum interest fidelibus, eorumque vice Consilio Catholico, nro 1430/1931. hujus Ordinarii ad parochiae statum sui juris erigitur. Beneficium parochiae novae constabit: a) ex 28 catenarum (á 2200 □ org.) quarum octo tantum post mortem fundatri- cisecclesiae in usumfructum parochi redundabit; b) ex lecticalibus juxta Contractum Dioe- cesanum, quae nunc temporis aere parato solvuntur, quod pretio 12 kg. tritici pro singulis paribus aequivalet, summa vero parium in nro 4000/9 statuitur; c) ex domo parcchiali; d) ex taxis stolaribus juxta decretum Ordinarii. Pro parochia s. Pauli quae ad liberam collationem Ordinarii spectat, usque ad 10. nov. a. c. concursus indicitur. Concurrere possunt sacerdotes ABAe examine prosynodali approbati. Suboticae, die 10. odobriš a. 1931. Prudentissimo sane consilio ab Ecclesia provisum est, ut clerici, in sortem Domini vocati, per decentiam habitus extrinseci, intrinsecam morum honestatem ostendant et a laicis etiam habitu secernantur. Qui quidem habitus, quamquam pro diversis temporibus et locis, non unam praetulerit formam et colorem, semper proprium quid ac singulare clericali ordini congruum retinuit ac retinet, quo tamquam habitus eclesiasticus seu clericalis et nominetur et habeatur. Disciplina in hac re vigens continetur in canone 136 § 1 Codicis juris canonici his verbis: „Omnes clerici decenten habitum ecclesiasticum, secundum legitimas locorum consuetudines et Ordinarii loci praescripta, deferant; tonsuram seu coronam clericalem, nisi recepti populorum mores aliter ferant, gestent, et capillorum simplicem cultum adhibeant". Porro huic Sacrae Congregationi Concilii exploratum est non omnes clericos, in nonnullis praesertim regionibus, memorati canonis disciplinam servare. Sunt enim qui, propriam dignitatem et honorem clericalem parvi pendentes, contra legitimam consuetudinem et Ordinarii loci praescripta, vestes etiam publice, tum forma tum colore, prorsus laicales deferant, nec ipsam tonsuram clericalem gestent. Ex quo facile sequitur, ut populus christianus erga coetum clericalem debitum obsequium minuat et clerici ipsi sese periculo exponant non solum agendi ea quae a statu clericali sunt aliena et indecora: sed etiam, quod Deus avertat, e suo statu omnino deficiendi. Nec desunt sacerdotes, qui habitu, quem supra diximus, utuntur etiam in ecclesia in sacris peragendis, in sede confessionali, in Missa celebranda, in Ssma Eucharistia distribuenda. Iam- vero ad omnes abusus in hac re removendos et ad disciplinam ecclesiasticam firmandam atque urgendam, haec Sacra Congregatio Concilii praesenti decreto mandat, ut omnes clerici, praeter clericalem tonsuram, decentem habitum ecclesiasticum publice semper, non excepto tempore aestivarum vacationum, deferant, habitum scilicet, quem legitima consuetudo et Ordinarii loci praescriptum in propria regione ordini clericali congruentem agnoverint. Insuper eadem Sacra Congregatio sacerdotes graviter monet ut reliogiosissime servent etiam praescriptum canonis 811 § 1: „Sacerdos, Missam celebraturus, deferat vestem convenientem quae ad talos pertingat": qua quidem veste curandum est ut sacerdotes utantur etiam in Sacramentis publice ministrandis. Parochi et rectores ecclesiarum in sua quisque ecclesia ad celebrandum Missae sacrificium sacerdotes ne admittant, nisi sint, juxta praescriptum canonis 804 § 2, ecclesiastica veste induti, veste nempe de qua in canone 811 § 1. Ut vero praesens decretum ab omnibus, ad quos spectat, adamussim servetur, eadem Sacra Congregatio peculiarem Ordinariorum locorum diligentiam atque vigilantiam excitat, qui, si casus ferat, in renitentes animadvertant ad normam canonum 136 § 3, 188 n. 7, 2379 Codicis iuris canonici. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, ex Secretaria eiusdem Sacrae Congregationis, die 28 Iulii anno 1931. L. t S. I. Card. Serafini, Praefectus. /. Bruno, Secretarius. Suboticae, die 1. octobris a. 1931.