Bács megyei püspöki körlevelek, 1929

Nr. 1. Vota Ordinarii ad Novum Annum Nr. 49. Admonitio ad quaedam objecta urgentia. Litterae Circulares ad Venerabilem Clerum Apostolicae Bačiensis Administraturae anno 1929. dimissae. I. Ingruente Novo Anno Clerus Urbanus Suboticaensis duce 111. D. Blasio Rajié Vicario Generali in aedibus Administraturae Apostolicae apparuit et salutato Illustrissimo D. Episcopo vota sua et totius Cleri Curati ad Novum Annum enuntiavit et promissionem obedientiae et reverentiae Ordinario suo debitae renovavit simul edicens, Clerum ab Operario primo ABAe ad cordialem cooperationem di- rectiva ulteriora exspectare. 111. D. Administrator Apostolicus grato ani­mo vicem rependens editionis „Actorum ABAe“ mentionem fecit, in quibus decreta, quae per sex annos ex consullo omnium quos attinet lata sunt, clero exsequenda sicuti principia directiva proponuntur. Exercitus armatus contra hostes prospere pugnare non poterit, nisi mandata ducis su­premi sine reluctatione ad finem deducantur; ita et clerus, si jura ecclesiae suae salva tec- taqua habere voluerit, Acta ABAe proposita qua exsecutioni danda esse libenti animo recipiat. Faxit Deus, ut quae statuenda aspirans praevenit, eadem exsequenda adjuvans prose­quatur. Subotica, die 1. januarii a. 1929. Respectu habito ad amplitudinem Littera­rum Circularium et Adnexorum, quae Nr. IX. 1928. transmissae sunt, Officia Parochiala ad quaedam objecta urgentia admonentur. 1. Solemnitas occasione Jubilaei 50 an­norum sacerdotii Summi Pontificis die 17. martii servanda. Vide Cire. IX. 1928. p. 40. Litterae Circulares die 17. februarii prae­legendae suo tempore mittentur. Peregrinatio Romam die 12. maji profi­ciscetur. Programma partiale brevi dimittetur. 2. In pagina 10. Actorum ABAe modi redimendi lecticalia notificantur. Haec commu­nicatio solum ad Clerum Curatum informandum facta est. Nec prudens nec utile est, rationes redemptionis minimales populo fideli vel po­testatibus praevie notas facere. 3. Symbolae pensionum usque huc non poterant definiri. Ideo DD. fratres rogantur, ut mensibus januario et julio summas assignatas á conto pensionalium praestationum Officio Rationum submittant. Suboticae, die 10. januarii a. 1929. Pro coronis districtualibus anni currentis Venerabili Clero statuuntur themata elucubranda quae sequuntur: Semestri l. 1. Cum nostris temporibus multum de bonis eorumque usu agatur, cumque bona ecclesia­stica in periculo amittendi versentur, magni mo­menti esse videtur, ut sacerdotibus civiles leges, quae de bonis ecclesiasticis pro nostra regione valent qua exactius notae sint; ideo juxta morem exaretur thema et in coronis agatur de jure ecclesiae bona possidendi. In tractatione thesis prae oculis habeantur articuli sequentes: a) jus proprietatis, possidendi et fruendi; b) libri funduales et cathaster, intabulatio, abalienatio, exsecutio; c) subjectum juris. * * * 2. Cum per novos fines S. H. S. Ecclesia Bačiensis jurisdictione sejuncta in nova adjuncta inciderit, mutatio valutae, novus campus sedu­litatis statuendus, intertentio cooperatorum coordi- nanda et educatio cleri in tuto reddenda in dies urgebant, ut ad norm. canonis 476. quae­dam statuta de juribus et obligationibus coo­peratorum conficerentur. In dioecesi nostra normae de capellanorum munere speciales non sunt statutae; multae earum in Statutis Dioece­Nr. 159. Themata theo logica elucubranda.

Next

/
Thumbnails
Contents