Bács megyei püspöki körlevelek, 1929
2 sanis inveniuntur, plurimae verum casuistico modo latae jure consuetudinario existebant. Quae in typis edita vel ex singulis casibus mandata Coetui Consultorum nota erant, collecta et qua statuta de „Munere Cooperatorum" in Actis ABAe sub nro XIII. edita sunt. Ex consulto ejusdem Coetus omnes ecclesiae Bačiensis sacerdotes provocantur, ut singuli, statutis de „Munere Cooperatorum" diligenter perlectis, exarent eademque cuncti in coronis vernalibus congressi pertractent. De optatis, si foret ut quae gravioris momenti proponantur, in sessionibus Coetus Consultorum autumnalibus disseretur. Semestri II. 3. Joannes agros ad quinquennium locaverat Paulo. Sed huic infausta evenit locatio; etenim uno anno agri ob sterilitatem fere nihil protulerunt, alio autem anno fruges a Danubio inundante vastatae sunt. Quamobrem Paulus locatorem rogavit, ut tributi saltem partem remitteret. Id vero Joannes absolute recusavit. Hinc Paulus, ut se a tanto damno pariim' compensaret, aliquid aliis annis occulte subripui'.. Quaeritur: 1. An locator aliquando teneatur tributum saltem partem colono remittere ? 2. An Joannes potuerit imminutionem pensionis denegare? 3. An Paulus potuerit se compensare? * * * 4. Clero Curato et praeter modum est notum, populum fidelem libris ad cantiones ecclesiasticas et preces peragendas haud accurate praecisis uti. Plurimi libri precum et cantionum tum sensu ecclesiasiico tum forma elegantiore carent, et quod plus detrimentosum esse videtur, quot regiones et pagi, tot libri precum et cantionum usurpantur, et quod maxime abnuendum est, quot cantores, tot ab eis cantiones non approbatae in ecclesia sub sacris functionibus traduntur. His malis praeveniendi causa rogantur Venerabiles DD. Curiones, ut in districtualibus congressis autumnalibus de libris precatoriis et canticis pro populo fideli edendis inter se agant. Modo exarandi themata theologica omnes sacerdotes in scriptis sua cogitata et proposita exarent; parochi simul libros in sua parochia usurpatos colligant et huic Ordinario via Decani submittant. Materia sic modo collecta dijudicanda et coordinanda alicui commissioni tradetur. Textus precum communium et canticorum pro omnibus cantoribus et pro novis editoribus obligatorius erit. Annis subsequentibus, dum foret ut officiosus liber exaretur, novae editiones ne comparentur. Subotica, die 17. januarii a. 1929. Fundus pensionis nexu constitutionis UCSe ratiocinium proprium non habebit, ejusque moderatio intra rationes Unionis Cleri Subsidiariae peragetur, et census fundi qui huc usque habetur pensionalis, ad usum UCSe tradentur. Ad fundum pensionalem nunc temporis dona quae sequuntur pertinent: P. m. D. Antonii Drach 1500 Den. „ „ „ Josephi Jauch 3727 „ „ „ „ Josephi Martin 500 „ „ „ „ J o a nnisBach 125 „ Summa 5852 Den. Subotica, die 17. januarii a. 1929. Budući da mnogi uredi šalju službene podneske u već upotrebljenim omotima tako, da ih jednostavno preokrenu, što izazivlje sumnju, da su pošiljke otvarane, to je Ministarstvo Pošta 14. IX. 1928. g. Br. 37.536. izdalo naredbu svim poštanskim uredima, da u buduće ne primaju pošiljaka s preokrenutim omotima. Suboticae, die 18. januarii a. 1929. Omnes et singuli sacerdotes et religiosi meminerint strictissimae observationis Can. 1386. §. 1. juxta quem: „Vetantur clerici saeculares sine consensu suorum Ordinariorum, religiosi vero sine licentia sui Superioris majoris et Ordinarii loci, libros quoque qui de rebus profanis tractent, edere, et in diai iis, foliis vel libellis periodicis scribere vel eadem moderari." Suboticae, die 18. januarii a. 1929. Ministarstvo Pošta i Brzojava u Beogradu izdalo je 27. VI. 1928. g. D broj 8.030. odredbu, prema kojoj crkvene vlasti u svim stepenima hierarhije uživaju oslobođenje od poštarine, te smiju slati i preporučene pošiljke bez naplate za preporuku. Subotica, dne 18. januara 1929. g. Odlukom Ministarstva Prosvjete od 13. IX. 1928. g. broj 31.608. ukinute su naredbe od 23. VII. 1924. broj 7.307. i 16. XI. 1924. broj 12.418.. kojima je bio školskoj mladeži zabranjen pristup u Marijine Kongregacije, orlovska društva itd. Prema tome slobodno je odsad školskoj mladeži upisivati se u katoličke organizacije. Subotica, dne 18. januara 1929. g. Nr. 162. Fundus pensionis. Nr. 168. Expeditio actorum in conversis involucris. Nr. 173. Scriptio in diariis vetatur. Nr. 182. Immunitas a taxa postali. Nr. 189. Pueris scholaribus permittuntur sodalicia catholica.