Bács megyei püspöki körlevelek, 1927
4 c) Selectio novarum vicariarum e rescripto Ordinariatus denuo suscipietur, cum caeterae vicariae sui juris fuerint. d) In vicariis constituendis praeter multitudinem parochianorum etiam alia principia, v. gr. extensio territorii parochialis, provisio scholarum, usus linguarum etc. approbantur. 2. §. a) Primus curatus vicariae impositus vice vicarii cooperatoris fungitur. Relatio ejusdem ad parochum eadem est, quae hucusque capellanorum fuit. Si vicarius religiosus est, primo cum ejus Superiore agendum est. b) Curatus vicariae cooperator vicarius manet, usque dum in parochia suam sustentationem accipit. c) Si curatus vicariae extra parochiam necessariis vitae honeste provisus fuerit, anno uno praeterito titulo vicarii oeconomi novam nominationem accipiet. d) Vicaria ratione territorii fit sui juris, curatus vero ejusdem tunc temporis evadet sui juris, cum vicarius oeconomus renuntietur. II. Ratio juris vicariae. 3. §. Jura parochi illaesa manent; praesertim : a) beneficium parochiae in statu primordii indivisum retinetur; b) jurisdictio ejus ad vicariam quoque extensa manet; c) parochus in casibus singulis etiam in ambitu vicariae quaedam munera pastorisationis sibi retinere potest; d) coram potestatibus publicis totam parochiam ad extra parochus repraesentat. 4. §. Specialia jura vicariae determinantur: a) Vicaria proprios limites, matricula separata et ratiocinium disjunctum habet; b) vicaria curato speciali gaudet; c) officium sui juris et publicum tenet. 5. §. Ad officium vicariae pertinent: a) sigillum speciale, formae oblongae cum textu: (in medio) Subotica, 1926. (in rotundo, supra) Vicaria ad S. N. (in rotundo infra) parochiae S. N. b) regestrum, liber postalis et archivum separatum; c) propria matricula et conspectus tabel- lares, quibus omnes functiones vicariam spectantes inferuntur, quamvis in ecclesia matre peractae sint. 6. §. Quoad jurisdictionem vicarii distinguitur : a) Quamdiu vicariae cooperator vicarius praefuerit, vigor integrae jurisdictionis parochi et supra campum laboris vicarii permanebit. b) Si vicaria oeconomum accipit, in functionibus pastoralibus sui juris fit, beneficio parochi integre relicto. c) Vicarius cooperator delegationem a parocho accipit; vicarius oeconomus vero immediate ab Ordinariatu. III. Campus sedulitatis vicarii. 7. §. Respectu habito can. 476. §. 6. campus sedulitatis vicarii — pro posse evolvendus — constituitur; a) vicarius peragit munera pastoralia, praesertim: sponsalitiis assistit, sponsos examinat, instruit et copulat, infirmos frequentat et mortuos sepelit, si qui casus hujusmodi intra ambitum suae vicariae contigerint; b) dispensationes matrimoniales ab Ordinariatu efficit: c) in processibus matrimonialibus separationis a thoro et mensa, ex mandato officialis conjuges reconciliare studet, querelas eorum et probationes testium exaudit; publicatio vero latae sententiae judicialis et processus vincularis ad parochum pertinent; d) praeest communitati catholicae vel commissioni eam supplenti. 8. §. Si vicaria ex territorio duarum parochiarum est constituta, vicarius jurisdictionem ab utroque parocho petit et accipit. Fungi potest in utroquo templo in casibus suae vicariae, causae vero peractae solis libris vicariae inferuntur, et vicarius ad preces fidelium functiones in alterutra ecclesia peragere potest. 9. §. Diebus festis et dominicis missam pro populo parochus solus offerre debet. IV. Sustentatio vicarii. 10. §. a) Vicarius mortuo parocho nunc temporis beneficiario, vel etiam eo vivente ex consensu accipit lecticalia vel eorum redemptionem pro rata fidelium, qui ad vicariam pertinent. b) Si vicarius unam partem lecticalium accipit, sustentatio ejusdem in parochia pro rata minuitur. Omni in casu jus habet ad habitationem, ast pro rata lecticalium, in pretium cibi, servitii, luminis et calefactionis salarium solvere debet. c) Ex eleemosynis in ecclesia matre collectis vicariae debentur symbolae in quattuor Dominicis Adventus et festo Nativitatis D. N. J. Ch. a fidelibus oblatae. 11. §. a) Vicarius de taxis stolaribus separatas rationes reddit easque cum beneficiario parochiae et ministris vicariae putat. b) Participatio ecclesiae e stolaribus taxis fundo ecclesiae vicariae debetur. V. Diversa. 12. §. Communitas catholica sui juris et ab aliis communitatibus independens constituitur ejusque rationes separatim conficiuntur et ad causam vicariae augendam adhibentur.