Bács megyei püspöki körlevelek, 1927

5 13. §. Vicaria prudenti judicio vicarii et communitatis catholicae proprios habere potest et debet syndicos, cantorem et alios ministros. 14. §. Usus et reditus Coemeterii matri relinquitur, quamvis intra ambitum vicariae situmsit. Taxaeprocryptisnovis cassae parochiae debentur, 10°/o taxae vero pro cryptis aperiendis dari solitae vicariae attribuuntur. 15. §. Officia communia manent: pars parochiae non divisa, cancellaria, ecclesia, scholae, uniones et aliae institutiones, quae e variis urbis partibus conferuntur. * Quibus pertractatis, Deoque gratiis fusis, normae superlaudatae Illustrissimo Ordinario ratihabenda proponi decernuntur. Josephus Percsy, Blasius Rajié, protocollista. praeses. Audito consilio Sedis Consistorialis in ses­sione 14. Februarii latos, Normae de vicariis erigendis et regendis a clero Suboticaensi die 7. Februarii a. 1927. latae et Ordinariatui huic, propositae pro parochiis Suboticaensibus vi ob- ligativa ratihabentur, reliquis vero vicariis in Dioecesi institutis et instituendis ad placitum conceditur, normas superlaudatas sequi vel pro suis speciales novas, ab Ordinario ratiha- bendas, componere. Suboticae, 22. febr. a. 1927. Pro anno currente Venerabili Clero Curato sequentia pro elucubratione proponuntur the­mata theologica: SEMESTRI 1. a) E Theologia Dogmatica Fundamentali. Ostendatur, quomodo phoenomena hypno­tismi et spiritismi differant a miraculis Christi, quorum vim apologeticam non deminuunt. b) E Jure Canonico. Lucius et Lucia mutuo amore affecti in­vicem iureiurando matrimonium promittunt vovendo, nunquam alias nisi inter se nuptias inituros. Interim indicitur bellum et Lucius mili­tiam capessere debuit. Sempronius amore Lu­ciáé captus rediens e bello, in quo cum Lucio rem militarem agebat, fraudulenter enarrat pa­rentibus Luciae, Lucium in pugna obiisse et novissimum eius desiderium fuisse, ut Lucia sibi (Sempronio) nuberet. Ad persuasiones parentum Lucia, ut ultimam sui gratissimi sponsi voluntatem impleat, tristissimo quidem animo tandem annuit et cum Sempronio matrimonium contrahit. Post nuptias Lucius sanus revertitur et aperitur fraus. Quid est dicendum de matrimonio Sem­pronium inter et Luciám ? SEMESTRI II. c) E Theologia Dogmatica Speciali. Exponatur doctrina catholica de concursu divino et demonstretur, eumdem tum cum ho­minis libertate, tum cum infinita Dei sanctitate componi posse. d) E Theologia Morali. Jacobo confessario confessiones excipienti occurrunt inter alios casus sequentes: 1. Rosalia materfamilias non tantum sinit, imo jubet filias in arte saltandi a magistro do­ceri etiam cum diversi sexus juvenibus, vicinis vel amicis. 2. Catharina puella pluries in anno inter­fuit choreis plerumque natura sua periculis, ex gr. „tango“, „shymi“, „one step“, „charle- ston“ etc., imo a pluribus annis, non obstante emendationis promissione, taliter egit. 3. Veronica frequenter saltat modo ordi­nario dicens „ego nil mali in hoc capio: si alii capiant, ipsi viderint." Omnibus his poenitentibus absolutionem denegat severus noster frater in Christo Jacobus. Quaeritur l.An choreae omnes per se sint prohibitae vel quales prohibendae? 4. An recte egerit confessarius, vel quid fuisset agendum in singulis casibus? Suboticae, die 16. februarii 1927. Ad normán decreti Ordinariatus hujus ddto 4. Novembris a. 1926. sub nro 2600. emanati institutae sunt vicariae intra ambitum parochia­rum, quae sequuntur: Horgos. Vicaria : Kraljev Breg—Körös Oldal, in hon. s. Joannis Nepomućeni. Vicarius: Rév. D. Martinus Stoffner. Fideles : 2200. Martonoš. Vicaria : Bački Križevci—Körös­part, in hon. ss. Petri et Pauli. Vicarius: Rev. D. Ladislaus Hegyi. Fideles cca 1500. Cantavir. Vicaria: Vinogradje, in hon. s. Josephi. Vicarius: Rev. D. Joannes Nuszpl. Fideles cca 1400. Kula. Vicaria in hon. s. Rochi pro parte civitatis transcanali. Vicarius: Rev. D. Coloman- nus Mathis. Fideles cca 2500. Ada. Vicaria in hon. s. Teresiae a Jesu Infante. Vicarius: Rev. D. Ludouicus Firanj. Fideles cca 2500. Temerin. Vicaria in hon. Ss. Cordis Jesu. Vicarius: Rev. D. Conradus Gausz. Fideles cca 2400­Stari-Bečej II. Vicaria in suburbana parte „Jogok * in hon. s. Elisabeth. Fideles cca 1200. Srbobran. Vicaria in „Tuk“ in hon. ss. Cordis Jesu. Vicarius: Rev D. Vincentius Gere. Fideles cca 1600. R. D. Petrus Jungert, cooperator in Senta, ad Ss. Cor Jesu, constitutus est vicarius oeco­nomus in Senta ad s. Stephanum. Nr. 500. Normae de vi­carii ratiha­bentur. Nr. 433. Themata theo­logica elucu­branda. Nr. 439. Mutationes personales.

Next

/
Thumbnails
Contents