Bács megyei püspöki körlevelek, 1927
Nr. 487. Nuntius Ap. de numero parochiarum augendo. — 3 — II Cum numerus vicariarum erectarum trigesimum attigisset, Suae Excellentiae,D. Hermenegildo Pellegrinetti, Apostolico S. S. Nuntio in Beograd de causis et modo agendi et effectu in vicariis erigendis consecuto relationem submisi. Applicavi et documenta, quibus tota genesis hujus causae explanaretur. Excellentissimus Dominus ad relationem meam responsum benignum mittere dignatus est, quod honorabili clero pro notiis sumendi causa infra communicatur. „Fundature apostolique Belgrade Nr. 6859. Belgrádi, die 11. Februarii 1927. Ulme et Reverendissime Domine. Accepi litteras Tuas, quas mihi die 25. januarii, n. 240, scribebas, una cum adnexis documentis, Quod studes ut numerus parochiarum ita augeatur, ut utilitati fidelium respondeat, magnopere approbo, eo vel magis quod in maxima hujus Regni parte, ut jamdiu comperi, parochiae nimium sint vastae, ideoque fiat ut parochus non solum nequeat commode suos fideles, sicut decet, agnoscere, erudire, pascere, sed fere totus materialis administrationis et cancelleriae laboribus absorbeatur. Hinc est quod pluries etiam apud alios Ordinarios institi, ut novae constituantur parochiae; at talis et nunc ibidem penuria cleri — cum maximo animarum detrimento — ut nedum novas fundent, veteres debeant minuere. Belgrádi tamen feliciter factum est, ut duae novae sint efformatae parochiae. Id est tamen in erectione novarum parochiarum attendendum quam maxime, ne occasio detur dissidiis inter populum et ecclesiasticam potestatem. His enim perfidissime abutuntur ii qui quovis modo, etsi contra omnes leges plebem catholicam ad apostasiam allicere conantur, pluries factis compertum apparet. Caeterum faveat Deus bonis Tuis inceptis, ut clerus populusque Tuae Administrationis in fide catholica et bonis moribus proficiat et confirmetur. Vale in Domino et ora pro me. Add. in Xto. Hermenegildus Pellegrinetti Nuntius Apóst. Ulmo ac Revmo Domino Ludovico Buda- nović Admin. Apóst. Bačiensi.“ Suboticae, die 16. febr. 1927. Protocollum consultationis cleri Suboticaensis die 7. Febr. a. 1927. habitae. Praesentes erant: 111. ac Rssmus D. Blasius Rajié, parochus ad s. Rochum, praeses consultationis, Rssmus D. Blasius Hirka, praefectus Consilii Adm., Rssmus D. Petrus Evetovié parochus in Zednik, Rssmus D. Antonius Sken- derovié, Cancellarius, A. R. D. Benjámin Hegedűs, parochus ad s. Georg., A. R. D. Antonius Berger, parochus in Tavankut, A. R.D. P. Gaudentius Kujundžić, 0. S. Fr administrator ad s. Mich., A. R. D. Franciscus Svraka, Rector canc. par. ad s. Teresiam, R. D. dr. Ludovicus Alaesa, curatus vicariae ad Nat. B. M. V., R. D.Jacobus Schwerer, curatus vicariae ad ss. Trinit., R. D. Josephus Percsy, curatus vicariae ad montem Calvariae, qui et vicem protocollistae consultationis gerebat, R. D. Antonius Haug, curatus vicariae ad s. Alexandrum, R. D. Antonius Vojnié-Tunié, praeses comm. cath. in Klisa, R. D. dr. Franciscus Takács, praeses comm. cath. in Kelebia, R. D. Emericus Heck, curatus vicariae ad s. Josephum, R. P. Valerijan, 0. s. Fr., R. D. Andreas Moullion. Objectum: Ratio juris Vicariarum Subo- ticaensium. Nr. 486. Ratio Juris vicariarum Suboti caensiimu 111. et Rssms D. Blasius Rajić post verba salutatoria exordium ducit referens, et parochos et vicarios separatim jam de normis Vicarias regendi concilium habuisse; opus esse vero censuit, ut tota materia et in plenaria sessione cleri Suboticaensis pertractaretur. Objecto consultationis omni ex parte discusso, Normae de vicariis erigendis et regendis. quae sequuntur, constitutae sunt. I. Erectio vicariae et designatio vicarii. 1. §. a) Intra ambitum parochiarum, ad quas plures quam 5000 fidelium pertinent, tot vicariae instituuntur, quot cooperatores, vicariae idonei, in parochia funguntur. b) In vicariam in primordio numerus fidelium major, quam 2500 assumi non potest.