Bács megyei püspöki körlevelek, 1927

11 AD RR. PP. DD. ARDHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS TUM REGNI SERBORUM-CROA- TORUM-SLOVENORUM, TUM REIPUBLICAE CECHO-SLOVACAE: DE SANCTIS CYRILLO ET METHODIO, EARUM GENTIUM APOSTO­LIS, COMMEMORANDIS. PIUS PP. XI. Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Quod S. Cyrilium Thessalo­nicensem, gentium SIavicarum apostolum, un­decimo ab eius ortu saeculo exeunte, commemorari decrevistis, censemus recte a vobis opportuneque factum; nec minus laudabile consilium iniisse videmini, cum deliberatum vobis est, in hac temporis faustitate Methodii quoque memoriam recoli, eius germani fratris et in apostolatu conlegae, amplissimosque utrique honores con- iunctim deferri, cum essent ambo, ut Cyrilli ipsius verbis utamur, „consortes, unum sulcum in agro dominico imprimentes1'. Etenim quo sancti illi fratres studio exarserunt fidei in regi­onibus vestris propagandae, illud quidem tam commune utrique fuit atque adeo in communem similemve actionem prosiluit, ut alter ab altero seiungi non possit: nec vero alia de causa fel. rec. decessor Noster Leo XIII., Encyclicis Litteris „Grande munus11 die XXX mensis Septembris anno MDCCCLXXX datis, quemadmodum di­serto laudum praeconio utrumque simul prae­dicavit, sic utriusque cultum, pervetustum sane istic atque inveteratum, universo imperavit ca­tholico nomini. At nemo non videt, Cyrilium ac Methodium, etsi toti Ecclesiae sunt ornamento et gloriae, Slavicis tamen populis, quos Christo non sine magnis laboribus pepererunt, esse im­primis colendos atque imitandos. Curandum igi­tur, venerabiles fratres, ut, si unquam alias, po­tissimum saeculari hoc vertente anno, sancta et operosa utriusque vita crebro veluti ante fidelium oculos scriptis contionibusque proponatur. Ves­trum praeterea esto, omni contentione efficere, ut iuvenes, quicumque e laicis vel e sacro ordi­ne scholas, lycea studiorumque Universitates celebrant, gloriosos illos caelites in exemplum intueantur; qui, quamquam honestissimo loco Thessalonicae orti et rhetorum philosophorumque praeceptis satis superque Constantinopoli exculti, tamen nec se appetentes gloriae praestitere su- amve iactavere excellentiam nec passi sunt se imperatoriae Aulae magnificentia aulicaeque con­suetudine vitae allici, immo, cum in solitudine servire Deo qua par est demissione didicissent et Ecclesiae utilitatibus se totos dedidissent, sa­cras illas expeditiones, difficultatis ac periculi plenas, ad Saracenos, ad Chazaros, ad Iudaeos, ad Slavos, unam proponentes sibi divinam glo­riam, animose susceperunt. Praeclaras sane vir­tutes ac laudes historia testis est in his aposto- licis viris eluxisse; multarum enim rerum co­gnitioni animi nobilitatem demissionemque ad- iungentes, sacri ministerii labores diuturno precum officio, intentissima castitatis custodia volun­tariisque corporis castigationibus cumularunt. Quodsi oportet ut Slavicae gentes Cyrillum ac Methodium Christianae vitae perfectius traducen­dae magistros adhibeant, at aequum profecto est ut vestri omnes, iis ipsis, quos principes olim romanae fidei seminatores ac satores habuerunt, non modo caelestibus Patronis, sed etiam duci­bus in retinendo adipiscendove catholicae bene­ficio communionis utantur. Cum enim in utri­usque animo illud Christi haereret, post novissi­mam Caenam divinum Patrem rogantis „ut om­nes unum11 discipuli sui essent, insiderentque pariter alte ea omnia quae Orientales Patres de oecumenica Christianae Ecclesiae unitate tradi­dissent, Slavicas oves non ante pascere volu­erunt, quam a Petri successoribus, quibus grex Christi universus commissus divinitus esset, pascendas accepissent. Iidem praeterea romanum iter conficere; ad stabiliendum proferendumve Christi regnum hinc mitti delegata ab Romano Pontifice potestate; decessorum Nostrorum patro­cinio continenter tegi; alter monastica vota Ro­mae nuncupare paulo ante ipsius exitum vitae, tam celebri civium comploratione honestatum, al­ter Romae consecrari episcopus; quem ambo liturgiáé usum in terras Christo adiunctas indu­xissent, is heic probari et confirmari; aliis bene multis Pontificalis benignitatis significationibus Nr. 660. Epistola S. Pontificis de ss Cyrillo et Methodio.

Next

/
Thumbnails
Contents