Bács megyei püspöki körlevelek, 1927

12 eorum animi ad susceptum apostolatum acui: quae quidem omnia nonne, testificantur, nihil sanctis fratribus fuisse antiquius, certius nihil ac deliberatius, quam ut cum Ecclesia Romana arctissime cohaererent? Quare igitur miremur, si Cyrillus ac Methodius — quos Orientis filios, patria Byzantinos, gente Graecos, missione Ro­manos, apostolatus fructibus Slavos appellare licet — omnia omnibus facti sunt, ut catholicae Ecclesiae unitati omnes lucrarentur ? Itaque fieri non potest, venerabiles fratres, quin Nobis id accidat periucundum, quod est vobis in animo, duo ista Orientis lumina, hoc anno, veluti altius in candelabro proponere, ut, quemadmodum olim cum in terris agerent, sic hodie in caelis glori­osi, populis vestris colluceant, eosque mirificis virtutum suarum exemplis ad Christiane sentien­dum vivendumque alliciant atque excitent. Sci­licet a beatissimis fratribus discat clerus, religi­osi item viri virginesque Deo sacrae discant innocentem castissimamque vitam ducere ean- demque provehendae animarum saluti devovere integram; Christianae discant familiae inviolatas de indissolubili matrimonio deque recta libero­rum institutione atque educatione leges servare ac tueri; christifideles denique omnes, quacum­que ii condicione sunt, sive agricolae et rustici, sive opifices, sive optimates primoresque civi­tatis, sive litteris ac doctrinis eruditi viri iisdemve tradendis doctores, sive magistratus qui communi prosperitati pro officio student, veritati, iustitiae caritatique deservire discant, si volunt, Christi pace inter nationes atque inter cives unius eius- demque nationis restituta, patriam suam rebus cotidie florentioribus uti. „Non sumus quidem nescii ut verba Leonis XIII. usurpemus quot et quantae difficultates obsistant: praesertim cum plurimi sint, quibus est propositum eorum errorem retinere ac propagare, qui acceptam a Cyrillo Methodioque fidem deseruerunt. Sed pro­ximorum saluti animose inserviendum est, et in tuenda fidei catholicae unitate nullus recusandus labor“. (Ep. „Bene cognitum1', 14. julii 1881, ad Archiep. Pragensem aliosque Bohemiae Episco­pos.) Immo etiam, prout idem Pontifex paulo ante monuerat, oportet „ut ii qui catholicae uni­tatis exsortes adhuc ad appetendam concordiam et coniunctionem cum hac Apostolica Sede, considerantes quam absonum sit ab eius com­munione esse seiunctos, quam tamquam matrem et magistram coluerunt illi, quos ipsi sese habere fidei praeceptores fatentur". (Ep. „Etsi perspecta", 8. Januarii 1881. ad Archiep. Iadrensem aliosque Dalmatiae Episcopos.) Atque hoc loco non tam commemorare placet quam meritis prosequi laudibus quicquid hac in nobilissima gravissi- maque causa apud vos agi coeptum est. Quo in genere intellegi volumus scripta ac commentaria, quae a nationis vestrae doctis eruditisque viris edita adhuc in lucem sunt, et quae, Nobis vo- bisque, venerabiles fratres, ducibus atque auspi­cibus, pia passim excitantur opera ab Sodalitate „Apostolatus SS. Cyrilli et Methodii" nuncupata, cuius legem propriam ab Apostolica Sede nuper recognoscendam iterumque probandam curavis­tis; dicimus praecipue conventus Velehradii - ubi Methodius e vita excessit — identidem, sta­tis temporibus, habitus, quos haud semel lauda­vimus, itemque institutum SS. Cyrilli et Methodii ibidem conditum adulescentibus rite educandis, qui aliquando Slavicas inter gentes digne fruc- tuoseque apostolicum munus exerceant: quod quidem Institutum ut Pontificii nomine iuribus- que uteretur, proximo fel. rec. decessori Nostro Benedicto XV. placuit. Quod reliquum est, con­fidimus fore, ut per saecularia eiusmodi sollem­nia, quae agere incipitis, et catholici quoque ex aliis gentibus, ut cupimus, pie acturi videntur, populares vestri, pietatem Antistitum in sanctos fratres suorum imitati atque aemulati, ab his Christiano Orienti, tot calamitatibus presso, uber­rima divinarum gratiarum praesidia impetrent. Utinam Slavi omnes pie recolant et obsequenter perficiant ea, quae Cyrillus iam moriens a Deo implorabat: „Domine Deus, qui omnes angelicos ordines et incorporeas vires creasti, caelum autem extendisti et terram firmasti... auge Ecclesiam tuam multitudine et omnes in mentium unitatem collige, et electos homines constitue concordes in vera fide tua et recta confessione, et inspira in corda eorum verbum tui auditus... ut accin­gant se ad bona opera et ea faciant quae Tibi sunt placita". („Vita Constantini philosophi" slavica.) Eiusmodi autem preces ut benignissi­mus Deus in vestrae nationis bonum atque in­crementum plene exaudiat atque effecta dari iubeat, apostolica praestet benedictio, quam, cae­lestium donorum auspicem paternaeque caritatis Nostrae testem, vobis, venerabiles fratres, et uni­verso clero populoque cuiusque vestro peraman­ter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XIII. mensis Februarii anno MDCCCCXXVII. Pontificatus Nostri sexto. PIUS PP. XI. Suboticae, die 16. martii 1927.

Next

/
Thumbnails
Contents