Bács megyei püspöki körlevelek, 1926

5 que ab hac Apostolica Sede vel in perpetuum vel ad tempus, quoque pacto, legitime impetrarint; immo simul cumulateque, ad juris praescriptum, et pluries pro eodem poenitente sive iis omnibus sive his, quae mox concessuri sumus, uti valide et licite possint. Qualicumque autem poenitens, cum confessionem jubilaei sincera lucrandae indulgentiae intentione instituit, absolutione, di­spensatione, commutatione donatus erit, si postea, mutata voluntate, a complendis reliquis praescriptis operibus destiterit, eadem non idcirco irrita erit. II. Monialibus aliisque feminis, quarum ad confessiones excipiendas, ex Codicis praescripto, specialis Ordinarii adprobatio requiritur, fas esto hanc dumtaxat jubilaei confessionem apud quem­vis confessarium ab eodem loci Ordinario pro utroque sexu adprobatum peragere: qua semel completa, iam nulla confessarius iste in eandem poenitentem jurisdictione gaudeat, nisi ad Codicis leges. III. Confessarius eos omnes, pro quibus ab Ordinario loci vel a Nobis adprobatus sit, in con­fessione jubilaei excipienda, absolvere possit, in foro sacramentali tantum, a quavis censura a jure vel ab homine inflicta, occulta vel publica, aut ab Ordinario sibi reservata aut a jure Apos- tolicae Sedi simpliciter specialive modo vel Ordi­nariis reservata: itemque a quovis peccato, ut­cumque gravi et Ordinariis vel S. Sedi reser­vato ; iniuncta tamen salutari poenitentia aliis­que de jure iniungendis. — A nulla ex censuris Apostolicae Sedi specialissimo modo reservatis absolvere queat, praeterquam a crimine absolu­tionis complicis a peccato turpi non plus semel vel bis attentatae. At confessario poenitenti praecipiat, a) ut complicem, si forte ad confiten­dum redierit, moneat cum de absolutionis a se impertitae invaliditate, tum de ejusmodi confessi­onibus apud alium confessarium jurisdictione munitum necessario iterandis; b) ut, occasione relapsus remota, abstineat se in posterum ab audienda complicis confessione, etsi a peccato com- plicitatis alias absoluti, quoad sine scandali et infamiae periculo fieri poterit. — Confessarius si quem a censura publica vel ab homine inflicta in foro sacramentali tantum absolverit, eum jubeat in foro externo se gerere ad praescriptum can. 2251.; caveat autem confessarius ne quem­quam publica censura irretitum in foro consci­entiae Deo reconciliet, nisi is paratus sit intra sex menses Ecclesiae satisfacere et scandalum damnumque reparare. IV. Confessarius ne in foro quidem interno, nisi ad praescriptum can. 2254. eos absolvat, qui, aut in censuram aliquam incurrerint a Pio X. per Constitutionem Vacante Sede Apostolica Romano Pontifici reservatam, aut secretum 8. Officii alterumve simile violaverint; itemque praelatos cleri saecularis ordinaria jurisdictione in foro externo praeditos superioresque majores religionis exemptae, qui in censuram Romano Pontifici speciali modo reservatam publice inci­derint. V. Haeretici, praesertim qui fuerint publice dogmatizantes, ne absolvantur, nisi, abiurata saltem coram ipso confessario haeresi, scandalum, ut par est, reparaverint. Similiter quicumque sectis massonicis aliisque id genus vetitis notorie ad- sripti sint, ne absolvantur, nisi praemissa coram confessario abiuratione aliisque servatis de jure servandis, a secta recesserint et scandalum, quantum licuerit, removerint. VI. Qui bona vel jura ecclesiastica sine venia acquisiverint, iis ne impertiatur absolutio, nisi Ecclesiae satisfecerint vel saltem sincere promiserint se quamprimum satisfacturos. VII. Qui falsam sollicitationis denuntiationem admiserit, is ne absolvatur, nisi aut eam forma­liter retractaverit, aut saltem ad eam quamprimum retractandam atque ad sarcienda calumniae damna serio paratum se praebeat. VIII. Confessarius in ipsa tantummodo jubi­laei confessione, ex justa et probabili causa, omnia et singula vota privata, etiam Sedi Apo­stolicae reservata, jurata quoque, in alia pia opera dispensando commutare possit. Votum autem castitatis perfectae et perpetuae, etiamsi ab origine publice emissum sit in professione reli­giosa — neu'iquam. contra, si poenitens fuerit in Ordine sacro lege caelibatus adstrictus, — subinde tamen, aliis ejus professionis votis per dispensationem sublatis, firmum atque integrum manserit, similiter possit, ex justa et probabili causa, in alia pia opera dispensando commutare. Votum vero a tertio acceptatum ne remittat neve commutet, nisi is, cujus interest, libenter expres- seque consenserit. Votum denique non peccandi aliave poenalia vota ne commutet nisi in opus, quod, non minus quam ipsum votum, a peccando refrenet. IX. Idem confessarius in excipienda jubilaei confessione dispensare possit, pro solo consci­entiae foro, atque ad hoc unice ut poenitens Ordines jam susceptos sine infamiae vel scandali

Next

/
Thumbnails
Contents