Bács megyei püspöki körlevelek, 1926

6 pericuk) exerceat, a quavis irregularitate ex delicto prorsus occulto; item ab irregularitate ex homicidio voluntario aut abortu, de qua in can. 985. §. 4.; sed in hoc homicidii voluntarii et abortus casu, poenitenti onus imponat, sub poena reincidentiae, recurrendi intra mensem ad S. Poenitentiariam et standi eius mandatis. X. Similiter in solo foro conscientiae et sacramentali liceat confessario dispensare: a) ab impedimento prorsus occulto consanguinitatis in tertio vel secundo gradu collaterali, etiam attin­gente primum, quod ex generatione illicita pro­veniat, solummodo ad matrimonium cjuvalidandum, imperata tamen consensus ad juris normam reno­vatione, minime vero ad contrahendum vel in radice sanandum; b) ab occulto criminis impedi­mento — neutro tamen machinante — sive de matrimonio contracto agatur sive de contrahendo ; iniuncta, in primo casu, privata renovatione con­sensus, secundum canonem 1135; imposita, in utroque, gravi diuturnaque salutari poenitentia. Itaque haec omnia, quae per has Litteras constituimus ac declaravimus, volumus firma et * Ad promovendum quam majorem effectum Anni Jubilaris, circumstantiis Nostrae Dioecesis prae oculis habitis auditoque s. Sedis Consi- storialis consilio dispositiones et inviationes faci­mus ut sequuntur: I. Generalia. a) Tempore quadragesimali publicetur populo fideli lingua vernacula extensio anni jubilaris ad mundum universum. b) Constitutionem Apostolicam Sanctissimi Patris clerus attente et diligenter perlegat; in ea datas facultates cognoscat, eas fidelibus suis cognitas faciat eisque tempore jubilaei salutariter utatur. Facultates visitationes ecclesiarum contra­hendi, reducendi vel commutandi Ordinariis loco­rum pro impeditis concessae (Const. Apóst. II.) vi praesentium tribuuntur omnibus parochis. c) Conciones, tempore quadragesimali haberi solitae, tractent de peccato, ejus poenis harum- que remissione per bona opera et indulgentias acquirenda. Per annum jubilarem saepius, prae­sertim occasione processionum instituendarum de ambone loquendum est de ecclesiae potestate in ordine gratiae et salutis animarum, de indul­gentiis earumque utilitate, fine, virtute necnon conditionibus earum lucrandarum — de nostro amore et adhaerentia erga sanctam Sedem et de obligatione erga Ecclesiam docentem. valida exsistere et fore, ad effectum jubilaei ad universum catholicum orbem proferendi, non obstantibus contrariis quibuslibet. Earum autem exemplis atque excerptis, manu tamen alieujus notarii publici subscriptis et sigillo viri in ec­clesiastica dignitate constituti munitis, eandem jubemus adhiberi fidem, quae hisce adhiberetur Litteris, si forent exhihitae vel ostensae. Nulli igitur liceat paginam hanc Nostrae concessionis et voluntatis et declarationis infrin­gere vel ei, ausu temerario, contra ire. Quod si quis attentare praesumpserit, indignationem omni­potentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXV. mensis Decembris, in festo Nativitatis D. N. Jesu Christi, anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto. 0. Card. GAGIANO, A. Card. FRÜHWIRTH, S. R. E. Cancellarius Poenitentiarius Major JOANNES ZANI-CAPRELLI. Protonot. Apostolicus. DOMINICUS SPOLVERINI, Protonot. Apostolicus. Loco f Plumbi. * d) Exhortentur fideles ad veram poeniten­tiam, ut confessiones pro posse generales per­agant, communionem saepius percipiant, alicui religiosae sodalitati nomen suum dent, omnigenae caritatis opera impensius exerceant, peccata eleemosynis redimant et omnino per integrum anni spatium dignos poenitentiae fructus faciant cmsci- entiamque ab operibus mortuis emundant, „abjiciant opera tenebrarum et induantur arma lucis.” An­nis hic fiat memorabilis pro totius vitae curriculo. e) Moneantur christifideles, ut communionem Paschalem una cura juventute scholastica ante Paschatis festum peragant, ut confessioni et com­munioni jubilari post Pascha separaiim vacare possint ad gratias jubilaei obtinendas. f) Edoceatur populus Christianus praevie, indulgentias lucraturos ad mentem Sanctissimi Patris pro evangelicae fidei propagatione, pro populorum pace et concordia, pro congruenti Ecclesiae catholicae juribus ordinatione Sanctorum Palaestinae Locorum orare oportere. Huic debito per recitationem 5 „Pater” et 5 „Ave“ quavis visitatione factam satisfieri credant. g) Quavis publica visitatione adornetur aliqua devotio, cui nomen in his dispositionibus „devotio jubilaris” est data et ritus ejus, qui ad bene­placitum parochi vel sacerdotis designati am­pliari potest, habeat saltem sequentes necessarias

Next

/
Thumbnails
Contents