Bács megyei püspöki körlevelek, 1926
21 Patres Carmelitani in urbe Sombor diebus 15.—16. Maji a. c. anniversarium canonisationis s. Teresiae ab Infante Jesu triduanis solemnita- tibus adornaverunt, quibus et clerus dioecesanus et populus Christianus magno numero intererat. Nuntius S. Sanctitatis Bellogradensis Excellentissimus D. Hermenegildus Pellegrinetti Archie- piscopus, invitatus a Patribus solemnitates prae- esentia sua et functionibus pontificalibus elevare dignatus est. Delegatus Sanctissimi Patris a clero populoque et a potestatibus publicis splendidissime receptus fuit. Reversus Bellogradum benignissimas litteras ad Administratorem Apostolicum misit, uti sequuntur: Nunciature apostolique Beograde Nr. 6092. Beogradi, die 24. maii 1926. lllme et Rssme Domine. Reversus Belgradum, non sine magna animi mei laetitia ea mente repeto, quae tempore meae commorationis in urbe Somborensi apud vos expertus sum. Religiosus sensus populi, obsequium politicae, civilis, militaris potestatis, benigna hospitalitas, caeremoniae sanctae tam pie celebratae, tot signa devotionis erga S. Apostolicam Sedem, ea quae tu, quae tuus clerus, quae Carmelitae erga me praestitistis, denique certum hac occasione perceptum indicium fore ut dulcissima illa virgo, S. Theresia ab Infante Jesu, pluvia rosarum, hoc est, divinarum gratiarum, devotos suos et totam regionem laetificet atque fecundet, suavissima me commotione affecerunt. Grates sint Deo, qui, magnus in Sanctis suis, nos exemplo recreat et intercessione novorum Patronorum ; grates Sanctae Theresiae; grates tibi, grates clero, populo, religiosis Carmelitae ; grates politicae, civili, militari potestati; grates omnibus, qui quoquo modo obsequium et amorem demonstraverunt. Sis tu interpres apud omnes sensuum meorum, atque gratia Dei sit semper tecum. add. in Xto -f- Heimenegildus Pellegrinetti Nuntius Apóst. mp. Suboticae die 24. Maii a. 1926. Notum est RR. Curatis quomodo nobilissima Ecclesia Mexicana non neroniana, sed haud minus perniciosa persecutione vexetur. Populus enim catholicus, etsi fere totalitás civium est catholicorum composita (96%), gravatur „iniquis jussibus et praescriptionibus, quae tam longe absunt ut ordinatione rationis nitantur, ut contra, ne legis quidem nomine digna videantur". Hinc nulla pro religione catholica libertas, ecclesiae et seminaria vel clausa vel ad impossibilem vitam reducta, clerus vel dispersus vel legibus iniquis oppressus, ipse S. Sedis Delegatus, „quem fere omnes Civitatum Rectores apud se recipiunt", expulsus est, summa cum injuria tum Summo Pontifici, tum Episcopis universaeque mexicanae genti et catholicis omnibus. E contra omnem libertatem Gubernatores schismaticae sectae, quam „nationalem ecclesiam" vocant, ultro largiuntur. Quae cum ita sint, Summus Pontifex non destitit, quin suam extolleret vocem sive ad protestationes faciendas sive ad jura sacra vindicanda. Sed cum nihil obtinuisset in praesentibus Ecclesiae Mexicanae adversitatibus et angustiis, omnem suam fiduciam in divina Bonitate, ad quam cotidie suas dirigebat fervidas preces, se posuisse edixit. Et jam ad Emssmum Card. Vicarium litteras dirigebat, ut omnes Ecclesiae Romanae fideles invitaret ad suas cum Patris precibus coniungendas pro adflictis mexicanis fratribus. Nunc autem, cum adhuc angustiae fratrum non sint adbreviatae, Beatissimus Pater Ecclesiarum omnium preces implorat, ita ut mitissimus Deus aliquando populo suo misertus erit. Et hoc est S. Patris desiderium, ut in omnibus ecclesiis solemnes fiant supplicationes DIE PRIMA AUGUSTI, IN FESTO S. PETRI AD VINCULA. In illa enim festivitate memoria habetur primae neronianae persecutionis, quando, capto et in carcerem clauso Apostolo Petro, ab universo populo sine intermissione orationes ad Deum fiebant; insuper illa die initium habet maxima venia, quae „Portiuncula" vocatur (quod hoc anno, ob VII. S. Francisci centenarium, maiorem habebit solemnitatem). Sanctissimus Pater denique disposuit, ut hae intentiones aliis jam commendatis in Bulla, quae Annum Sanctum ad totum mundum extendit, adiungantur. * * * Die ergo 25. Julii intra solemnia missarum annuntietur populo Christiano devotio in causa suprafata sequenti Dominica vel antemeridiem vel ad horas vespertinas peragenda.Devotio incipiatur s. sermone de necessitate organisationis catholicae, qua deficiente possibile fuerit inimicis religionis, ut ipsos catholicos contra Ecclesiam — filios adversus Matrem—animarent, Eamque jugo servitutis subigerent. Sermone finito exponatur Ssimum in Ostensorio et recitentur Litaniae 00. SS. cum oratione Leonis XIII. ad SS. Cor Jesu. Data benedictione devotio finiatur. Suboticae, die 16. julii a. 1926. Duo decreta Ministerii Financiarum in conspectu habenda ad sensum publicantur: 1. Decr. Directionis Generalis Tributorum ddto 5. apr. a. 1926. sub. nr. 25959. emanatum taxas enumerat, quae in executione tributi publici solvendae sunt; et quidem: a. ) monitioni in scriptis editae una para pro denario exsequendo applicanda; b. ) in exsecutione in finem deducta 2% sunt solvenda. 2. Decr. Directionis Generalis tributorum ddto die 24. Dec. a. 1925. sub nro. 88,526. monendos esse vult moderatores officiorum matricularum de vero sensu §. i 128. de taxis, quod Nr. 1567. Litterae Exc. D Nuntii Bellogradensis. Nr. 1647. Devotio pro Eccl. Mexicana habeida. Nr. 1301. Taxae In executione tributi solvendae.