Bács megyei püspöki körlevelek, 1926

22 — in casu, quando extractus matricularum ad servi­tia et officia publica obtinenda postulantur et exhibentur, taxae semper sunt solvendae et ex­tractus tymbriis providendi. Suboticae die. 2. junii a. 1926. Libelli precum ab Adm. R. D. Ludovico Quotidian, curato in Mošorin, Nobis approban­tibus editi, clero populoque Christiano commen­dantur : 1. Szt. József-imakönyv. 2. Kis Szt. Teréz-imakönyv. Suboticae, die 6. április 1926. Coetum operatorum in vinea Domini onus et aestum diei perferentium iterum uno sodali imminutum esse attristato corde referre cogimur. Josephus Firány parochus in Plavna, anno 73. et sacerdotii 48., longiore morbo fatigatus die 15. április animam Deo reddidit, quae sine dolo sincera et erga fratres suos charitate semper plena, consuetis sacris ter litandis commendatur. Suboticae, die 20. április a. 1926. Franciscus Raible in Zagreb 21. februarii ad subdiaconatum, 29. junii vero ad ordinem prebyteratus promotus est. Petro Kleiner, Mathiae Körmöczy. Andreae Moullion, Martino Szobonya die 18. április subdiaconatus, die 16. maii diaconatus collatus est. Suboticae, 1. julii a. 1926. Ludouicus Poscb administrator in Telečka a munere V.-Archidiaconali propter aegritudinem erga proprias preces relevatus, quo munere Franciscus Tamás, parochus in St. Moravica ornatus est. Capellani aliorsum translati : Marianus Beretić ex B. Monoštor ad Som­bor, Vincentinus Gere ex Ada ad Srbobram, Franciscus Takács dr. ex Horgos ad Subotica ad s. Theresiam, Martinus Stoffner ex Tavankut ad Horgoš, Antonius Poósz ex Srbobran ad N. Futog, Eduardus Hampel dr. secretarius Adm. Apóst, qua capellanus ad Novisad, Josephus Percsy ex Subotica ad s. Theresiam ad servitium cancellariae Administraturae Apostolicae. Elemerus Koráni et Franciscus Takács apicem doctoratus in ss. canonibus assecuti sunt. Suboticae, die 5. julii a. 1926. Ludovicus Budanović Protonotarius et Administrator Apostolicus. TYPIS TYPOORAPHIAE E. RAJČIĆ. Nr. 1569. Obitus parochi Josephi Firánj publicatur. Nr. 800. Libri commen­dantur. Nr. 1572. Ordo collatus. Nr. 1568.. Mutationes personales.

Next

/
Thumbnails
Contents