Bács megyei püspöki körlevelek, 1925

Nr. 2521. De celebratione extra ecclesiam. — 23 ­VIII. Sacra Congregatio de Disciplina Sacra­mentorum. Ver.-io ex originali italico cf. Acta Apóst. Sedis 1924. pag. 370. Litterae ad Rmos Ordinarios Italiae circa facultatem celebrandi missam sub d o ad nor­mam Canonis 822. C. J. C. Illustrissime ac Rme Domine! Multi Ordinariorum Italiae gravibus impli­cantur difficultatibus, quotiescunque ipsis incumbit decisio de petitis ad ipsos directis circa cele­brationem SSmorum Mysteriorum extra aedificia sacra ecclesiarum, hoc est locorum ad exercitium cultus destinatorum Sancta Sedes, quam iidem ordinarii in hac re consultavere, perpensa diligenti studio quae­stione sequentia ad considerandum hisce ipsis in memoriam revocat. Notissima habetur ab omnibus regula ex traditione SS. Patrum recepta, ecclesiam nempe esse locum ordinatum ad celebrationem S. Mis­sae. lmmo fuere tempora, quibus celebratio nul­libi extra ecclesias vel oratoria consecrata per­missa erat. Attamen fluxu temporis disciplina ecclesiastica in hac materia propter diversas causas, quas heic minutatim enumerare extra quaestionem esset, minus rigorosa evasit. At uni­cuique consideranti huius disciplinae evolutionem historicam clare patebit, quod si aliquoties cele­bratio divini Sacrificii extra ecclesias permissa fuerat, hoc semper ad casum restringebatur necessitatis aut allegatis motivis pure religiosis. Haec disciplina traditionalis antiquissima aeque ac universalis, tot Pontificum et Conciliorum auctoritate firmata, novum adepta est per C. J. C. robur, qui Can. 822. §, l.a edicit: „ Missa celebranda est super altare consecratum et in ecclesia vel oratorio etc“ moxque §. 4 a »Loci Ordinarius . . . licentiam celebrandi extra eccle­siam et oratorium . . . concedere potest iusta tantum et rationabili cau3a, in aliquo extraordi­nario casu et per modum actus.“ Inde clare patet, facultates Ordinarii circa hanc materiam esse valde limitatas, quibus solum aliquo casu extra­ordinario et non sine iusta ac rationabili causa et quidem tali uti potest, quae unice altissimis rationibus cultus divini et boni spiritualis fidelium debet esse inspirata. Juvat porro has normas disciplinares debita cum severitate inculcare easque tali modo adhibere, ut populi fidelis reli­giosus sensus jugiter e'evetur et purificetur. Unde clare apparet non fore causam justam ac rationabilem a can. 822. requisitam, si missae celebratio extra ecclesiam peteretur occasione profanarum commemorationum, aut ad augendum splendorem profanorum festorum poli.icorum: in hisce c rcumstantiis celebratio Missae extra ecc­lesiam a citato canone 822. absolute vetatur. Idem a fortiori valet, si de talibus agatur festi­vitatibus, quae superstitiosum vel recto religiosi sensui aut puritati fidei populi etiam oppositum quid suapte nature praeseferunt. Tali in casu porro non tantum causa justa per Can. 822. postulata abesset penitus; sed et faciliter prae­beretur occasio deviandi a sana disciplina catho­lici cultus. Talibus ia casibus Ordinarius loci explica­bit postulatoribus non esse in eius potestate petito deferre, sed, si postulantes petitioni insisterent, specialesque adducerent rationes personarum temporum vel locorum, tunc Ordinarius curam habebit petitionem huic Sacrae Congregationi Sacramentorum transmittendi, ad quam decisio in tali causa spectat. Haec pro notitia ac agendi norma Domi­nationi Vestrae inservient. Ex S. Congr. Sacram. 26. Julii a. 1924. L. S. M. Caid. Lega Praefectus. L, Capotosti Epi­scopus Thermarum. Seeretarius. Suboticae, die 3. Dec. 1925. Quaesitum est utrum sit iuri conformis praxis iuxta quam infantes, qui non versantur in periculo mortis, sed non sine periculo ad eccle- Biam transferri possunt, domi solemniter (i. e. cum omnibus caeremoniis etiam ablutionem prae­cedentibus) baptizentur a parocho aliove sacer­Nr. 2522. De facultate bap- sismi domi confe­rendi extra mortis periculum.

Next

/
Thumbnails
Contents