Bács megyei püspöki körlevelek, 1925

- 24 ­dote de parochi licentia; nam ad ministrum ne­cessitatis et in specie ad obstetricem non potest recurri nisi in necessitate stricte dicta, scilicet cum positive timetur periculum ne infans moria­tur (C. S. Off., 11 ian. 189.9) et nonnisi in eadem necessitate omittuntur caeremoniae ablutioni praeviae (S. C. Rit, 17 ian. 1914, Cod iur. can. 776 §. 1). Quare propositis dubiis: „I. Utrum supradicta praxis sit conformis iuri canonico et, quatenus negative: II. Quomodo in casu procedi debeat14. In Congregatione Plenaria Em. - orum Pat­rum, habita die 26. iunii currentis anni, iidem Em.-i Patres ita responderunt: Ad I. Providebitur in secundo. Ad II. Esse iuri conforme quod, si infans non versatur in periculo mortis, sed sine peri­culo ad ecclesiam ad normam can. 775. transferri nequit, Ordinarius, vi can. 776 § 1, n. 2, per­mittere potest, pro suo prudenti arbitrio et cons­cientia. iusta ac rationabili de causa, in aliquo casu extraordinario, quod domi baptismus solem- niter administretur; aestimare autem casus extraordinarii gravitatem est remissum pruden­tiae et conscientiae ipsius Ordinarii in singulis casibus. Facta autem Ssmo Domino Nostro Pio Pa­pae XI. de praemissis relatione ab infraseripto Secretario Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum in audientia diei 4. iulii 1925, Ssmus Dnus No3ter resolutionem Emorum Pat­rum ratam habuit et confirmavit. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congre­gationis de Sacramentis, die 22. iulii 1925. f A. Capotosti Ep. Thermen. Secretarius. Suboticae, die 3. Dec. 1925. Ministarstvo Pošte i Telegrafa naredjenjera od 11. juna 1925., br. 34726 riješilo je, da u buduće toli katolički župski, koli pravoslavni parohijski Uredi ne plaćaju pristojbinu prepoiuke za njihovu službenu korespođenc-iju. • Sacramentum Confirmationis autumno se­quentibus in locis administravi: die 4. Sept. in Bačko-Gradište, die 5. Sept. in Čurug, die 6. Sept. in Temerin, die 7. Sept. in Budisava etiam fidelibus ex Kovil, die 8. Sept. in Lok una cum fidelibus ex Mošorin, die 9. Sept. in Titel. Suboticae, 20. Sept. a. 1925. Michaelem Rausch, Cooperatorem in Krnjaja, die 17. Octobris h. a. suscepti3 moribundorum sacrament.s anno aetatis suae 58.-0, presbilera- tus vero 35.-0 pie in Domino obiis3e, dolenter significans animam eius consvetis ad aram suf­fragiis commendo. Suboticae, 20. Oct. a. 1925. Redactio pagellae periodicae „Hitélet* edi dit opusculum, quod inscribitur „Aranykulcs az égbe44. Editio versionis Slavicae sacrae Scripturae N. Test. „Sveto Pismo Novoga Zavjeta44 com­parari potest Zagrebiae (Dr. Stjepan Markulin, Zagreb, Kurelčeva ul. br. 3.) Pretium 100 Den. Opera supralaudata, quorum prius venit apud administrat. „Hitélet*, Starakanjiža, summam merentur laudem et ideo libenter commendo ea Venerabili Clero et fidelibus. Suboticae, 4. Dec, a. 1925. Ludovicus Firdny et Nicolaus Sémiié in Djakovo die 6. Sept. ad. s. presbiteralus ordi­nem promoti sunt. Suboticae, 1. Oct. a. 1925. Neopresbyteri: Ludovicus Firany ad Ada, Nicolaus Sémiié vero ad Srpski-Mileiić, qua co­operatores missi sunt. Josephus Zvekan, cooperator in Novisad, catecheta in gymnasio Suboticaensi, Dr. Paulus Yidakovié in Vajska administrator interimalis nominatus est. Suboticae, 4. Dec. a. 1925. Ludovicus Budanovic Protonotarius et Administrator Apostolicus. Nr. 2526. Obitus Michaelis Rausch. Nr. 2527. Varia opera commendaatur. Nr. 2529. Ordo collatus. Nr. 2526. Mutationes perso­nales. Typis s. Antonii Subotirae. Nr. 2520, Oprost od plaćaaja pristojbine za prepo­ručena pisma župnih ureda. Nr. 2530. Administratio Sacra­menti Confirmationis

Next

/
Thumbnails
Contents