Bács megyei püspöki körlevelek, 1924

8 f y Nr. 727. Manifestatio catholicae juventutis. Tristes dolentcrque experimur in dies, reli­giosam iuventntis institutionem et educationem — tutissima haee salutis temporalis et aeternae, privatae et puVicae in hominibus fundament i — in omnibus fere scholis perdifficilem esse reddi­tam. Pericula, quae inde, catholicae iuventuti exsurgunt, non est, cur fusius exponam. Bene illa nostis; propriis enim oculis signa temporum cer­nitis. Persuasus sum omnes Fratres Venerabiles per- bene sentire, nos zelum illum et amorem, quibus religiosam iuventutis educationem in scholis hu­cusque prosecuti sumus, non modo refrigescere non lic.re, sed potius aucta vi, zelo et charitate erga tenellam regni Dei sobolem eo tendere debere, tit omni modo impediatur, ne hodierna tempora no­stram inveniutem charactere suo catholico exuant. Hanc mentem habebat ante oculos etiam catholicus episcopatus Jugoslaviae, quando prae­scripsit, posthac quotannis adornandam esse mani­festationem catholicae iuventutis ad demonstran­dam et augendam religiosam sui aestimationem et quidem die Dominica, quae sequitur post festum s. Joannis ante Portam Lat. die 6. Maji. Ante meridiem offeratur sacrum solemne cum generali communione iuventutis et sermone in ecclesia, post meridiem vero extra ecclesiam, ubi id induci opportunum videbitur, adornetur manifestatio per excursionem, circuitum, acade- mias vel gymnasticas exercitationes. Eadem dies Dominica est simul et prima pro devotione sex hebdomadarum, quae observari solet in honorem s. Aloysii. Enixe commendo sacerdotibus inaugurationem tam solemnitatis die 11. Ma.i observandae, quam devotionis Aloy- sianae. Suboticae, die 27. Martii a. 1924. Pro coronis vernalibus anni currentis Vene­rabili Clero sequentia pro elucubratione propo­nuntur themata. I. EX DOGMATICA. In ephemeridibus persaepe legimus rela­tiones de disputationibus et tractationibus, quo­modo Christi ecclesia denuo adunari possit. Qui­dam agunt de unitate christianitatis, alii de unione sectarum, quae nomen Christianum prae se ferunt, sed seclusa Roma; alii vero intendunt restituere in sensu vero: unum ovile sub uno pastore. Thema hoc scripto elucubratum, per­tractetur in coronis praesertim sequentibus punctis prae oculis habitis: 1. An in his studiis manifestetur solummodo historica evolutio idearum religiosarum, vel sin­cera investigatio an marum in Deum credentium. 2. Praeter ceremoniales et disciplinares leges qualis dogmatica different'a sit inter ecclesiam catholicam et graecoorientales non unitos? Suboticae, die 27. Martii a. 1924. II. EX PASTORALI Facta organisatione communitatum Catholi­carum studeamus functionem earum emolumentis ecclesiae aptare et difficuffates, quae coopera­tionem cum clero impediunt, eliminare. Hujus finis causa exaranda est a quolibet sacerdote dissertatio.de his et similibus quaesti­onibus, (juae functiones communitatum Catholi­carum faciliores reddere possint, nempe: 1. Quomodo possit induci efficacior coope­ratio fidelium in actionibus catholicis ? 2. Cum quivis catholicus 21 annorum natus associari debeat, ut membrum Communitatis ali- cujus in dioecesi, quomodo restringenda vel amplianda sint jura activa et passiva? 3. Cum catholici omnes aliquem minimalem accessum solvere debeant ad institutum hoc ser­vandum, quomodo sint expensae disponendae, qua ratione census exigendae, an personali acces­su, an per modum aestimationis, vel juxta mensuram publici tributi? 4. An sacerdotes et alii officiales a censu sint exempti? 5. Quid de catholicis, qui duplex habent domicilium ? 6. Quales videantur in hoc labore difficul­tates? Quivis sacerdos in Dioecesi juxta morem veterem hoc thema scriptotenus exarare debet, Nr. 73L Themata theo- ogica pro anno 1924. elncubran­da.

Next

/
Thumbnails
Contents