Bács megyei püspöki körlevelek, 1924
4 Nr. G39. Dispensationes matrimoniales eorumque opuscula in coronis pertractata ab Adm. R. D. V. A. Diaconis ad Ordinariatum subministranda sunt. Cum libelli supplices pro dispensationibus matrimonialibus non semper rite debiteque adornentur, ne recursus dispensationales deficientibus omnibus requisitis reiici et ulteriores sciscitationes — Cancellariae Dioecesanae haud minus, quam officiis parochialibus permolestae — efflagitari debeant, e re fore duxi in memoriam revocare Venerabili Clero Curato, in recursu exponendum esse nomen et cognomen, aetatem, impedimentum, condicionem (utrum sint coelibcs, an vidui), domicilium et —• si de impedimen is consanguinitatis et affinitatis sit sermo — schema genealogicum oratorum, praesertim vero causas canonicas dispensandi. Cum enim expressio causarum pertineat ad substantiam dispensationis, deficientibus causis dispensatio va'ore caret; hac de causa parochus causas canonicas clare exponere debet nec tantum abusionibus vel expositis quibusdam factis vaticionationi aut suspicioni Cancellariae relinquere. Dispensator enim causas debet scire et non tantum coniectura assequi. Praesertim, quod recursum pro dispensatione super impediimnto mixtae religionis attinet, attentos facio DD. Parochos, contrac.um (rever- salis dictum) de prolibus utriuspue sexus catholice educandis pertinere quidem ad condiciones ab Ecclesia praescriptas et requisitas, ast causam dispensandi per se nondum constituero. Ideo monitum esse vo!o dispensationem neque in hoc casu — exarato nempe contractu — absque iustis gravibusque causis concedi posse. Similiter identidem evenit, ut pro dispensationibus matrimonialibus obtinendis ope tele- graphi absque ulla causa dispensandi exposita nec soluta taxa pro responso telegraphico ad me recurratur. Ad praecavenda varia incommoda, quae ex hoc recurrendi modo contingere possunt, hisce dispono, nonnisi in urgentibus casibus et tum quoque ut.a saltem causa canonica exposita via telegraphi pro dispensatione recurrere licere; omnem talem recursum posterius suppletorie etiam officiali scripto renovandum, taxam vero pro responso telegraphico dispensationis in antecessum ab illis solvendam esse, in quorum commodum dispensatio fit. Suboticae, 'die 17. Martii a. 1924. Auctoritate Apostolica a SS, DD. Pio XI. a. 1923. ad quinquennium Nobis delegata pro Dioecesi nostra spatium pro communione paschali statuimus tempus a prima Dominica Quadragesimae usque ad Dominicam SS. Trimitatis. Subotieae, die 28. Martii a. 1924. Ad tramitem can. 1638. §. 1. C. J. C. praesentibus publici facio iuris Venerabili Clero, Tribunal regulariter omni feria secunda pomeri- die a 2—4 horam adiri et ab eo iustitiao administratio exigi posse. Subotieae, die 15. Martii a. 1924. Protocolla, quae de coronis autumnalibus elapsi anni composita sunt, in consultatione Coetus Consultorum Dioecesanorum perpensa sunt eorum- que copiae retentae apud Ordinariatum. . Subotieae, die 28. Martii a. 1924. Olea sacra pro usu totius huius Dioecescos necessaria etiam currente anno ab Episcopo Djakovoensi benedicentur. Rogo DD. Parochos et Administratores, ut feria VI. in Parasceve ante meridiem per clericos aut deficientibus clericis per laicos omnino fidos ex aedibus parochialibus s. Teresiae in Subotiea ea asportari cuient. Subotieae, die 27. Martii a. 1924. Cum vacans beneficium parochiale Vajska propterea, quod exitus concursus anno elapso die 27. Octobris Nr. 1853. indicti in effectum deduci non potuerit, conpletum non esset, eundum concursum hisce repeto cum eo, ut illud iuri patronatus Excellentissimae Dominae Comitissae Széchenyi, natae Comitissae Mariae Hunyadi obnoxium consequi cupientes et examine concursuali probati recursum suum praelaudato patronatui inscriptum usque 20. Aprilis a. c. mihi exhibeant. Subotieae. die 28. Martii a. 1924. Ludovicus Buclanović Administrator Apostolicus ’ypis s, Antonii Sulbotieae. Nr. 730. Tempus communionis paschalia. Nr. 030. Publicatio temporis sessionis Tribunalis. Nr. 733. Protocolla coronarum autumnalium. Nr. 724. Olea sacra asportanda. Nr. 729. Concursus pro parocb ia Vajska repetitur.