Bács megyei püspöki körlevelek, 1924

— 17 — corrigenda mala et operandam hominum salutem direclus numquam ampliorem laborandi campum habuit. IX. Unionem Cleri Missimariam et Opus a Propaganda Fide explanavit A. Rev. D. dr. Stephanus Tumbas, Moderator Dioecesanus, inculcans cooperationem piarum societatum his novoerigendi3 sodalitatibus. X. Res scholares. Ad propositum Referentis, A. Rev D. Blasii Hirka statuitur, omnem et sin­gulam communitatem catholicam amplius quoque sustinere ius ad abrepta immobilia scholaria et apud competentem locum contra hanc iniuriam vocem suam levaturam congruosque gressus fixuram esse ad ea reddenda. Fundi scholarum catholicarum, qui ad su­stentandas scholas publicas his temporibus non adhibentur, sive in possessione communitatis catholicae sunt, sive aliquando pervenient, ad intentionem fundatoris etiam ulterius in fines catholicae educationis impendendi sunt, pro dispo­sitione communitatis catholicae vero tantum una pars retineri potest secundum hanc clavim: 2/4 partes ad fundum seminarii, V4 pars ad finem scholarum locorum et 1/l pars ad dispositionem communiiatis catholicae insumenda est. Quoad libellos elementáris catechismi incul­cantur ordines in pagellis Dioecesanis editi. (Vide Circul. a, 1924. pag. 1. Nr. 420). XI. Peregrinatio Romana anno Jubilaei. Appropinquante iam initio anni sacri a SS. DD. Nostro Pio XI. feliciter indicti ad peregrinationem Romanam in dioecesi Bačiensi quo citius et me­lius praeparandam et organisandam commissio dioecesana delegatur ex sequentibus personis: Dr. Stephanus Tumbas, Leonardu3 Hegedűs, Franciscus Petrányi, Dr. Jacobus Egerth et An­tonius Skenderović. XII. Eventualia. 1. Elaboratio normae divisio­nis proventuum parochialium inter praecessorem et successorem committitur dr. Stephano Tumbas. 2. Novum Rituale Romanum, ut primum luci publicae datum fuerit, a commissione dioecesana ad hoc constituenda ad usum dioecesis concin­nandum edetur. 3. Quoad assecurationem aedificiorum eccle­siasticorum proposita conditio societatis „Herceg- Bosna“ uti p urima emolumenta praebentis accep­tatur. Cunctis, quae Consultationis objecta erant, sic pertractatis et decisis, Illmus ac Rssmus Do­minus Administrator Apostolicus consultationem valedictoriis ad Consultores directis verbis con­clusit. Signatum Suboticae, die 12. Novembris a 1924. Universis et singulis praesentes Litteras Nostras inspecturis fidem facimus ac memoriae commendamus, quod favente providentia divina successit novum Christianae veritatis columen elevare et constituere. Ad majorem Dei gloriam, honorem Beatissimae Virginis et Omnium Sanc­torum et speciatim ad tutelam B Michaelis Archangeli emerendam idonea videbantur Nobis haec momenta, ut Nadrljan et Oromhegyes, per dismembrationem in duas paroecias dividantur et in Oromhegyes nova paroecia erigatur. Juvat nos harc occasionem arripere, ut in fidelibus augeatur honor B. Michaelis Archangeli, coelestis protectoris nostris praesertim tempori­bus maxime necessarii. Notum sane est, ecclesiam in praedio Oromhegyes, intra fines oppidi Stara-Kanjiža sito jam a. 1908. aedificatam et pro sacro divino cultu a. 1912. benedictam esse. Abliinc hac in ecclesia parochus Nadrljanensis quavis secunda Dominica sacrum offerebat. Cum cointeiligentia Magistratus Starakanji- žaensis, Catholicae communitatis ejusdem loci et parochi Nadrljanensis sustentationi sacerdotis et aliis Ecclesiae ministris sufficienter eo provisum sit, quod nova parochiae aedes cum adnexo horto 600 □ orgyarum erecta est, in benefecium parochi fundus agrorum 41 kat, jug. et 400 □ org. medio debite peractae in libros funduales ad Ecclesiae nomen inscriptionis in tuto locatus est, in nomine autem fidelium senatus commu­nitatis Catholicae Oromhegyes semet suosque sodales obligavit, Canonicam Visitationem cum matre ecclesia Starakanjižaensi a. 1823. pactam etiam pro parochia nova Oromhegyes valituram esse, pariaque semetipsa obstringere, parocho Oromhegyesiensi quotannis unam metretam Posoniensem tritici et dimidiam fructus vernalis et triginta cr. paestatura esse, magistratus huic novo parocho pro persona ejus in redemptionem lectic.ilium quot­annis 700 denariorum ex cassa communitatis politicae solvet, Communitas autem catholica ligna focalia ponderis 100 q. dabit. Nr. 2586. Erectio paro­chiae Orom- hegyes.

Next

/
Thumbnails
Contents