Bács megyei püspöki körlevelek, 1924

— 18 — Nr. 2605. Suspendantur Indulgentiae et Facultates vertente anno Jubilaei. Eadem communitas fidelium onus suscepit aedes parochiae et fabricam ecclesiae sustentandi et renovandi. Quae officia omnia deficiente communitate fidelium paria matrimonialia manebunt. Ad parochiam Oromhegyes circa 1500 fidelium pertinebunt. Nova haec parochia Oromhegyes per dis- membrationem a pa oecia Nadrljan erigitur et juxta C. J C. nullum habebit patronatum. Atta­men unica et prima vice membra catholica Senatus Dilatati Starakanjižaensis publici aliquem sacerdotem vitae integrae praesentare poterunt; abhinc autem Archipraesul diueeeseos libero suo arbitrio parochiae providebit. Cum rccasione sacramenti confirmationis a Nobis collati cognoverimus, ecclesiam vestibus sacris pro celebratione requisitis adornatam, ipsamque fabricam ecclesiae decoratam et ad cultum divinum aptam esse, de omnibus his fide relationum scriptotenus ad Nos delatarum nixi auditoque consilio coetus Consultorum Dioecesa- norum eoque accedente, nulla eorum, quorum interest protestatione experta, auctoritate nostra juxta Can. 1414. §. 2. ordinaria tenore prae­sentium ecclesiam in Oromlv'g.es in honorem B, Michaelis Aichangeli dicatam in parochialem erigimus, declaramusque eam ejusque rectorem omnibus juribus et privilegiis, quae in C. J. C. parocbialibus ecclesiis conceduntur, praeditum esse, et mandimus, ut ad majus altare Eucha­ristiae sacramentum stabili modo custodiatur sane umque oleum in ecclesia retineatur et in ea Verbum Divinum ad populum Christianum instituendum annuntietur, itemque magnum opus Salvatoris nostri ad salvandum humanum genus continuetur, omnibusque his gloria ss. Trinitatis, regnum Jesu Eucharisticum, laus Immaculatae Conceptae Deiparae honorque B. Michaelis Archangeli et omnium Dei sanctorum promoveatur. Litteras nostras praesentibus publicatas instrumenti erectionis rationem habere volumus, in quorum fidem eas nostro sigillo et nomine subscripto adornavimus. Datum Suboticae, Festo Immaculatae Con- ceptioniis B. M. V. a. 1924. Constiiutione Apostolica „Ex quo primum* die V. mensis julii a. c. lata, promulgata Jubilaei indulgentia, omnes caeterae poenarum relaxatio­nes aut concessae aut concedendae, itemque facul­tates cuivis factae, extra Urbem per Annum piacularem conquiescunt et suspenduntur ex­ceptis iis, quae sequuntur: I. Indulgentiae in articulo mortis lucrandae. II. Ea, qua frui omnibus licet, quotquot ad sacri aeris pulsum, Salutationem Angelicam, aliamve pro temporis ratione precationem re­citaverint. III. Indulgentiae iis tributis, qui pie templa inviserint, ubi Sacramentum augustum quadra­ginta horarum spatio adorandum proponitur. IV. Indulgentiae, quas eos lucrari decretum est, qui Sacramentum augustum, cum ad aegro­tos defertur, comitentur, aut cereum vel facem per alios ferendam ea occasione mittant. V. Indulgentia, toties quoties lucranda, iis concessa, pui Sacellum Portiunculae in templo S. .Mariae Angelorum, prope Assisium, pietatis causa adierint. VI. Indulgentiae, quas S. R. E. Cardinales, Apostolicae Sedis Nuntii, itemque Archiepiseo- pi et Episcopi in mu Pontificalium aut imper­tienda benedictione aliave forma usitata largiri solent. Ceterae omnes indulgentiae plenariae et partiales, per totum Annum Sanctum vivis ne­quaquam possunt prodesse, sed tantummodo vita functis. Ad facultatum suspensionem quod attinet, eadem Constitutione indicta nonullae facultates ab usita'a per Annum Sanctum suspensione eximuntur et (pridem: I. Facultates omnes per Codicem iuris ca­nonici quovis modo concessae, excepi is faculta­tibus ex privilegio provenientibus, per Codicem non revocato, ut ad canones 4. et 613. II. Facultates pro foro externo ab Aposto­lica Sede tum Nuntiis, Internuntiis et Delegatis Apostolicis factae, tum Ordinariis locorum et Antistibus religiosorum Ordinum que quo modo in subditos suos tributae. III. Facultates, quas S. Poenitentiaria im­pertire solet Ordinariis aut eonfessariis pro foro interno. Hae facultates autem erga eos dumtaxat poenitentes exerceantur, qui, quo tempore eon- fessonem peragunt, iudieio Ordinarii aut con- fessarii nequeunt sine gravi incommodo Urbem adire. Suboticae, die 12. Decembr. a. 1924. Ludovicus Buđanović Protonotanus et Administrator Apostolicus.

Next

/
Thumbnails
Contents