Bács megyei püspöki körlevelek, 1923

omnes collectae (Fest. Resurr.et 00. SS.) et Symbo- lae Fidelium, item praestationes pro fundo pensi- onali et Circulari necnon Directorio et rationes ecclesiastici peculii mittantur ad titulum: Raču­narski Ured Apostolske Administrature. (Offi­cium rationum eccles.)Subotica, Pletikosićeva-ul. (i. Gregorium Jasen ovié administratorem Gju- ricensem aetatis suae anno 61, presbytaratus vero 34 susceptis moribundorum sacramentis die 7. Martii pie in Domino obiisse dolenter significans animam ejus consvetis ad aram suffra­giis commendo. Nr. 479. Maxima summa Hine praevio concessu Ord. assignabilis. In rationibus exclesiasticis sine praevio con­cessu Ordinarii potest summa 1000 Den. exsolvi. Confessoribus extraneis, ad Coronas voca­tis, si in sua dioecesi probati sunt, Vice-Archi- Diaconi tribuere possunt jurisdictionem ad con­fessiones hac occasione exaudiendas. Apud moniales de Nostra Domina, sorores scholares, Suboticáe instructum est, subsidio nostro et sodalibus Societati Altaris adjuvantibus negotium componendi et vendendi paramentu omnis generis, quae necessario sunt pro officiis divinis. Commendo id benevelentiae cleri dioe- cesani. Rectores ecclesiarum huc referre velint de assecuratione aedium ecclesiarum et parochiarum et quidem 1. apud qualem societatem est assecuratio, ad quam summam et quot annos locata ? 2. Quid solvitur quotannis ? 8. Quonam die et mense hujus anni tem­pus solvendi constitutum sit? Symbolae pro operibus catholicis hucus­que a clero et ecclesiis praestari solitae (ad de­cies majorem summam elevatae) denuo exhibeantur, et occasione Coronarum collectae mittantur ad officium dioecesanum. (Nr. 428.) Dolenter significo, illustrissimi ac reveren­dissimi domini Dr. Pauli Mackovi6, praepositi majoris mortem die 4. m. Martii subsecutam. Ex 67 annis, quibus vixit 44 in presbyteratu transegit, 17 annis in cancellaria aeppali applicitus et 26 annis M. E. C. fuit canonicus. Ultimum vitae annum, qua vicarius archiepiscopalis, omni conatu promovendo totius archidioeeesis bono consecravit. Tribus ecclesiis dum viveret aedificandis magnas expendit summas. Dotem nupturientibus libenter dedit, pauperibus opificibus domum ae­dificare comantibus succurit. Adversa quaeque hilari animo pertulit fata. Acumine ingenii in rebus coram s. tribunali pertractatis eminuit. Totam posthumam substantiam — ut ecclesia catholica optimos, in scientiis eruditos nanci­sceretur viros, — educandis in scholis superiori­bus juvenibus impendit. Sacramentis munitus mortem bene praeparatus quietusque exspectabat. Anintam ejus humilem, vanitates hujus saeculi fastidientem praescriptis ad aram precibus com­mendo. Nominati sunt: Rss. D. Elias Kujundžić proviearius, D. Joannes Gyenes archivista; P. Josephus Rukavina Praeses Tribunalis Collegialis; Emericus Drozdik, parochus Adaensis, Petrus Mliller parochus in Filipovo. Cooperatores dispositi sunt; Ignatius Czick in Temerin; Carolus Sommer in Stari Bečej ad S. Antonium et Josephus Negele Neoplantam. Concursus ad clericos in seminarium pue­rorum et theologiae assumendos usque od 5. Julii hisce indicitur. Qui se ipsos ad sacerdotium vocatos sentiunt, libellum petitionis ad Curiam Administraturae Apostolicae mittere eique copiam testimonii scholaris saltem a parocho loci app­robatam, et litteras baptismales applicare debent. Concurrere cupientes die postea designando ad curiam Administraturae Apostolicae se sistere debent examen medici subituri. Assumentur ei qui classes IV -VIII. gymnasii successu bono per­solverint. Omnes hujus dioeceseos sacerdotes prompte debent adlaborare, ut novi Christi fide­lium pastores seligantur pt ad summum munus educantur. Ordinem Officii Divini accommodatum usui Cleri Administraturae Apostolicae edidi et singulis sacerdotibus et ecclesiis jam transmisi. A singulis sacerdotibus et ecclesiis triceni (30) denarii desi­derantur. Xubotieae, festo Appar. S. Michaelis Arch. 1923. Ludo vicus Budanović Administrator Apostolicus. Nr. 432. Obitus Gregorii .Tasenovie. Nr. 433. Officiam com­ponendi para­menta eccl. instruitur apud moniales Suboticae. Nr. 434. Nominationes et mutationes personales pub­licantur. Nr. 481. Concursus pro clericis. Nr. 483. Impensa pro Directorio. Nr. 424. Jurisdictio con- essorum extra­neorum in Coronis 425. Nr. Relatio de aesecu ratione aedium ecclesi­arum et parochiarum. Nr. 426. Symbolae pro operibus catholici». Nr. 426. Obitus Pauli Mačkovič, Prae­positi Majoris.

Next

/
Thumbnails
Contents