Bács megyei püspöki körlevelek, 1923
5 Maxima nobis cura est in novo Dioeeeseos nostrae statu construendo, ut ecclesiis earumque pastoribus pro futuro congrue provisum foret. Memoriae fidelium nostrorum saepe inculcanda sunt verba s. Pauli: „Qui altari deserviunt, cum altari participant11 (I. Cor. IX. 13.) fiJeliumque nobile officium esse Ecclesiam eiusque instituta sustentare nec dignum esse pro Catholicis, exspectare, ut media suae religionis sustentandae ab aliis 'suppeditentur. Consortes curam habere solent suae sodalitatis cujuscunque. Item Catholici se subtrahere haud possunt ab oneribus, ut media propriae salutis ipsi conservent. In hujus cognitione obligationis videtur in tutum ponenda esse salus rei ecclesiasticae. Exemplo aliarum confessionum moti reinteg- rare debemus „Communitates Catholicas11 aptas- que facere, ut suis muneribus in sensu super- laudato fungi possint continuentque Usque dum lex jam constructa pro autonómia Ecclesiae catholicae in statu nostro ferenda et in vitam deducenda erit, agamus ad normam nostrarum legitimarum institutionum, quae sunt „Communitates Catholicae11 et ubi hae desunt, Sedes Scholares Catholicae, vice „Communitatum Catholicarum11 fungentes. Ad hunc propositum consequendum procurent Parochi sequentia: 1. In Parochiis, ubi pro „Communitate Catholica11 vel vice ejus Sede Scholari non fuit electio jam plus quam ante tres annos, usque ad 15. Septembris restauretur electio novi consilii. Descriptio electorum pro hac vice ante electionem ne ordinetur, in ecclesia fidelibus annuntietur, electionem futuram esse post duas hebdomadas. Parochus praesidebit, jus suffragii habebunt Catholici praesentes. Commentarii actorum mittantur ad ordina- riatum. Politica potestas praevie certior reddatur. 2. Ubi necesse videbitur novus numerus eligendorum constitui, addantur tot consiliarii supra 15 quot millia animarum parochia numerat. 3. Rogo Adm. D. D. V. A. Diaconos ut curare velint, ut hae Communitates Catholicae in ambitu cujusvis parochiae in vitam deducantur. Referendum erit in concilio Coetus Consultorum. 5. Mense Octobris quodvis consilium ecclesiasticum componat rationes sumendorum pro anno sequenti, mittatque revidendi causa ad ordi- nariatum. 5. Pro mensura tributi ecclesiastici sumatur percentualiter vectigal status addaturque personalis accessio. 6. Peculium ecclesiae, nisi jam alia mos introducta vigeat, a parocho et post hac separatim administrandum erit, nec sacerdos suscipiat officium exactoris pecuniarum in Communitatibus Catholicis. 7. Jura Patronatus non attinguntur. 8. Quivis Catholicus consors esse debet Communitatis Catholicae, suumque oblatum offerre altari Domini; et hoc quotannis revidendum erit. 9. Diebu3 25—30. Septembris a quavis parochia congruam relationem exspectabo. Subotieae, die 10 Julii 923. Određujem, da se u župskim uredima za uredovni jezik upotrebljava državni jezik. Svi službeni spisi, koji se za vlasti izdaju, isto tako izvodi i svjedodžbe za privatnike imaju se na srpsko-hrvatskom jeziku istavljati. Za nazive općina imaju se upotrebljavati ona imena, koja je naredilo Ministarstvo Un. Dj. Po ovim imenima imaju se novi službeni štambilji praviti i upotrebljavati. Subotica. dne 12. jula 1923. In cantibus et orationibus omnia eliminanda sunt, quae prioris politicae rei memoriam secum ferunt. In Litaniis B. M. V. omittenda est deprecatio „Patrona Hungáriáé, Ora pro nobis!“ Loco ejus potest substitui „Regina Pacis" Si inopportunum videtur de hac omissione coram populo pertractari, 'omittatur tota stropha quattuor deprecationum inter quas recitari solet insinuata deprecatio Rogo fratres meos uti bonos Christi sacerdotes, ut sublime munus animas salvandi prae oculis habentes omnia evitare studeant, ex quibus res ecclesiastica aliquid detrimenti capere possit. Suboticae, die 5. Julii 1923. Ut necessaria data in promptu sint et bona occasione rei materiali quoque consuli possit, ordinarius certior reddatur: 1. Lectiealia, vel eorum redemptio quomodo solvantur, quales titulos proventus habeat parochus, et quomodo meliorari possint? 2. An habuerit deputatum lignorum focalium, et a quo? An accipiat et nunc, a quo, et quo jure? Vel quando sit ejusdem servitium \ abrogatum? Breviter exarari debent et argumenta pro jure in rem. Subpticae, die 9. Julii 1923, Nr. 961. Statistfoae exiguntur de beneficiis. Nr. 951. ,, Communitates Catholicae* * re- ihtegrandae Nr. 953. Službeni uredovni jezik. Nr. 956. Omissio orationum