Bács megyei püspöki körlevelek, 1923
3 Nr. 478. Relatio de itinere Romano. Nr. 418. Consultore» dioeceaani constituuntur. ii. Diebus 25—30. mensis Aprilis cum episcopis Jugoslaviae in Urbe aeterna commoratus, die vero 27. Aprilis a Sua Sanctitate in privata audientia sum receptus. Silentio premere haud possum specialia illa paternae benignitatis documenta, quae Sanctissimus Dominus noster nobis exhibere dignatus est. Multum intererat Summi Pontificis relatio de statu dioeceseos auditoque nuntio de penuria sacerdotum, votum expressit nobis curandum esse, ut novus educaretur clerus minor simulque augeretur numericus cleri status. In fine nobis ipsis, clero et universo populo fideli apostolicam suam benedictionem gratiosissime impertiri dignatus est. Qua de causa praesentibus dispono, ut in omnibus ecclesiis dioeceseos Dominica Pentecostes animarum Curatores, item quiqui sollemnia divina celebraturi aut s. concionem dicturi sint, finito sermone aut celebrato sacro sollemni, populum fidelem de benignissime ipsi per Suam Sanctitatem Pium PP. XI. data apostolién benedictione certum reddant. Redux autem ex Urbe aeterna, die G. Maji sequens telegramma accepi: „Monsignore HJDOVICO BUDANOVIĆ Subotica, Jugoslavia. Sanctissimus Dominus Tibi concessit facultatem peragendi pontificalia. Cardinalis DE LAI Roma.“ Cum cathedrale Canonicorum Capitulum in territorio Administraturae Apostolicae suo munere fungi impeditum sit, ex consulto DD. Yice-Archi- Diaconorum praescriptis c. 423. et sequ. C. I. C. satisfacere volens constitui Coetum Consultorum Dioecesanorum. Nominati sunt Consultores Dioe- cesani: DD. Blasius Rajié, par. ad s. Rochum Su- boticae, Elias Kujundzié can. ad hon., Mathias Marton X. A. D., praepositus, par. in Stara Kaniža, Joannes, Bach V. A. D. can. ad hon. pár. in Brestovac, Franciscus Fáth, V. A. D. abbas par. Novi- Sad, Franciscus Michler Y. A. D. abbas par. in Mol, Michael Kětterer V. A. D. par. in Gakovo, Paulus Wiirz V. A. D. par. in Karavukovo, Bal- ihasar Agalič V. A. D. par. in Miletié, Leonardus Hegedűs X. A. D. par. in Bajmok, Ludovicus Posch X. A. D. par. in Telečka, Petrus Weinert X. A. D. par. in Palanka, Franciscus Futó par. in Pašiéevo, Stephanus Tumbas par. in Vajska. Blasius Hirka professor doctrinae religionis in gymnasio in Subotica. Quorum officia et jura c. 427. C. I. C. his verbis praescribit: „Coetus consultorum dioecesanorum vices Capituli cathedralis, qua Episcopi senatus, supplet; quare quae canones ad gubernationem dioecesis, sive sede plena sive ea impedita, aut vacante, Capitulo cathedrali tribuunt, ea de coetu quoque consultorum dioecesanorum intelligenda sunt.“ Diebus 11. et seq. Septembris pro examine prosynodali hisce constitutis nominati sunt examinatores prosynodales ; Rs. D. Pranciscus Michler abbas parochus, D. Blasius Hirka professor ; Rs. D. Pranciscus Petrányi abbas par.; D. Petrus Evetovié par. et Rs. D. dr. Jacobus Egerth abbas parochus. Examen subire conantes de hac sua voluntate usque ad 31. Aug. Cancellariam Ap. Adm. certiorem reddant. „Societas Altaris" Suboticae ad s. Teresiam, quae huc usque prout et caeterae hujusmodi sodalitates fungebatur officio filiae Societatis Colo- censis ut matris, die 18. m. Aprilis constituta est in Centralem Societatem omnium „Societatum Altaris' in territorio Administraturae Apostolicae Bačka. Constitutiones ejus approbavi et proposui Romam, ut ejusdem tituli Arehisodalitati aggregari posset. Ex consulto hujus Centralis Societatis Altaris sodales societatum altaris praestabunt 5 Denarios pro annuo stipendio, sodales participantes vero 10 Denarios. Omnes solutiones, alia dona, vel petitiones mittantur ad Moniales de Nostra Domina: „Časne sestre od Naše Gospe." Subo- tica. Zrinjski Trg." Ex consilio V. A. D. ad revidendas rationes ecclesiarum Subotieae unus officialis est assumptus. Sustentationi ejusdem accedere debent omnes parochiae ex arca ecclesiastica. Summa proportione solvenda iam publicata est. Haec et Nr. 419. Examinatorium prosynodale publicatur. Nr. 422. ,,8ocieta8 AI- tarisu Subotieae ad s. Teresiam constituitur in Centralem 8ocietatem. Nr. 423. Ad revidendas rationes ecclesiarum unus officialis assumitur.