Buda expugnata 1686. Europa et Hungaria 1683-1718 - A török kiűzésének hazai levéltári forrásai (Budapest, 1987)

Függelék - Szemelvények a magyarországi levéltárakban őrzött korabeli forrásokból / Felhő Ibolya; Jancsó Éva

gjmina sint ruinata et coecas non esse solvendas declaraverit, sed Maiestas Vestra Sacra­tissima ita dignetur esse informata, quod portiones ab excellentissimo domino Abele comitatibus impositae, etiamsi aliquid deesset per assignationes a domino generali co­missario comite Preiner factas, non solum implentur, verum superantur, adeo quidem ut omnis comitatus quot quot quartiria habent plures solvant portiones, quam quae ipsis primo impositae sunt. Prouti in exemplo est comitatus Soproniensis, cui per dictum excellen tissimum dominum de Abele sex mille portiones sunt impositae, et postmodum certae assignationes per illustrissimum dominum comitem Preiner supervenerunt, suntque de facto 6343 portiones quas infallibiliter solvi sibi petunt milites: sed posito quod solummodo tot essent portiones, quot excellentissimus dominus de Abele constituit, illud ipsum implicat solvere comitatibus, nam ad sex millia portionum una cum duobus Ulis florenis menstruatim extraordinarie solvendis veniunt ad solum comitatum Sopro­niensem, cuius medietas quasi per hostes exusta est per sex menses ducenti quinquaginta duo mille floreni praeter hinc inde commeantium militum infinitas expensas, et miserae plebis strapaczas. Quod si vero caristia moderna in Hungária ponderetur, sane praetacta summa in duplo augebitur. Similis vero est ratio reliquorum comitatuum etiam ex quibus luculenter patet impossibilitas supportandi tanti oneris, unde cum militia etiam subsistere ob rerum inopiam non possit, sequetur tarn militis, quam regnicolarum etiam ruina in­fallibilis. Cum igitur dignum omnino sit hyberna haec quartiria moderari Maiestati Vestrae Sacratissimae humillime supplico, dignetur per conferentiam ahquam hie Viennae fiendam temperamentum clementissime adinvenire, ut saltern non totaliter opprimatur ruinata Hungária, verum sub alis et protectione Maiestatis Vestrae Sacratissimae persistere, ac ad pristinum suum florem redire valens reliquae etiam christianitatis forte et utile sit antemurale. Huic etiam non dissimilem habent instantiam status et ordines regnorum Croatiae et Sclavoniae, ubi etiam violenter inductus miles hyberna facit quartiria cum extrema patriae illius iactura, qui tarnen intaminatam semper servarunt fidelitatem et nunc tali modo pessum ire coguntur et si in futurm necessarium sit servitium eorundem, nescio quo pacto debitum suum obsequium praestare poterunt, qui etiam per me Maiestati Vestrae Sacratissimae humillime supplicant pro eliberatione eorundem quartiriorum et Maiestas Vestra Sacratissima dignetur sie informari, quod quasi medietas illarum partium ex valachis et rascianis constat, qui si tauter fuerint tractati, infallibiliter ad turcas vicinos transfugient, summumque erit periculum ne occasione hybernorum quartiriorum patria üla tota in hostium deveniat potestatem. In hoc quoque comitatus se valde aggravatos sentiunt, quod milites extranei repartitionem comitatuum, eorumque commissarios nihili pendant, faciuntque sibi pro libitu quartiria, et quod cum aliquibus civitatibus ad partem sit conclusum, quasi non essent membra ipsorum comitatuum, quae manifeste contrariantur communi iustitiae ob inaequalitatem etiam limitationis. Milites quoque hinc inde commeantes ubique locorum gratis vivunt et nihilominus assignationem sibi destinatam pro pleno accipiunt, quod nullibi in provinciis haereditariis practicatur, nam tali pacto dupiicem extorquent solutionem. 284

Next

/
Thumbnails
Contents