Buda expugnata 1686. Europa et Hungaria 1683-1718 - A török kiűzésének hazai levéltári forrásai (Budapest, 1987)
Függelék - Szemelvények a magyarországi levéltárakban őrzött korabeli forrásokból / Felhő Ibolya; Jancsó Éva
Ut autem Maiestas Vestra Sacratissima uberius humillime informetur, pro hac hyeme sex videlicet mensibus impositae sunt Regno Hungáriáé plusquam centum octuaginta millia oralium et equilium portionum singulae vero portiones iuxta benigni Maiestatis Vestrae Sacratissimae mandati continentias, orales quidem dietim una cum servicz 1 ad minimum quinque grossos ac insuper menstruatim florenos duos, equiles vero etiam cum servicz dietim quinque grossos, et menstruatim florenos itidem duos constant; quae si computentur in unum efficient mille orales dietim florenos 250, mille equiles portiones itidem 250 florenos et sic venient praemissa centum et octuaginta mille portiones singulis diebus ad 45.000 florenorum, menstruatim vero additis illis duobus florenis ab excellentissimo domino Abele pro vestitura militum impositis facient 1.260.000, id est unum millionem ducenta, et sexaginta millia florenorum. Itaque per sex menses venient septem milliones quinquies centena et sexaginta millia florenorum. lam Clementissime Imperator Maiestas Vestra Sacratissima benignissimejudicare dignabitur num haec tanta summa a miserrima et omnibus mediis destituta Hungária tribui possit. Quae a viginti prope annis sedes belli est, quam turcae, tartari et rebelies ante annum foede vastantes totaliter ruinarunt, sed et plusquam centum millia animarum partim caesa partim in diram abducta captivitatem centeni pagi, oppida, arces, castella, in cineres redacta suam gemunt orbitatem. Exercitus quoque christianus nihil pepercit, nam et per ilium pagi quamplurimi devastati ac combusti sunt. Ac insuper praeterrita hyeme plusquam quatuor milliones contribuere debuit pro hybernis quartiriis solummodo inferior Hungária quae tarnen autumno praeterrito accepi a clementissima Maiestatis Vestrae Sacratissimae gratia mecum in campo comparuit, quin et turcarum Canisiensium aliquot centenos trucidavit; hac vero aestate ad Budam octo millia hungarorum, ad Ujvariensem bloquationem tria fere millie, circa lacum Balaton ad duo millia cum excellentissimo domino generale Leszli ultra mille, similiter cum domino generale Sulcz et Barkoczy ultra mille, similiter Szakmarienses ultra bis mille, et praeterea confinia quoque sufficienter provisa fuere, uti et Croatae copioso satis numero se cum domino Bano stitere: qui omnes gratis Maiestati Vestrae Sacratissamae inscrivere, nee nisi exiguus aliquibus illorum datus est panis; et sane alacri animo tam comitatus quam confiniarii uti et magnates praesentes eorumque milites suam navarunt operám, quod ipse etiam Serenissimus Dux, aliique domini generates oculis suis viderunt; turcis etiam damna satis gravia intulerunt acceptis eorum arcibus uti sunt Ercsi, Zámbék, Fok, Lak, Koppány, Endréd, Buják, Hatvan, Csongrád, aliaque similia lóca. Et hi quamvis nullám acceperint solutionem, utile tarnen Maiestati Vestrae Sacratissimae et patriae praestitere servitium, quod et in futurum praestare non intermittent, si omnia eorum media ipsis subtracta non fuerint: et si certa regimina tarn equitum quam peditum conducerentur, qui congruam haberent solutionem, miraretur Maiestas Vestra Sacratissima quantam adferret natio ista in bello turcico utilitatem, cuius valorem ego a triginta iam annis quibus Augustissimae Maiestatis Vestrae Sacratissimae Domui in confiniis Hungáriáé humillime inservio et inter ipsos versor expertus sum et testari possum, quae sane merito considerari possent. Objicitur quidem Clementissime Domine, quod in ipso effectu non reperiantur tot portiones, quot comitatibus impositae sunt per excellentissimum dominum Abele, cum re283