Molnár Antal: Egy raguzai kereskedőtársaság a hódolt Budán - Források Budapest közép- és kora újkori történetéhez 2. (Budapest, 2009)
Dokumentumok - III. A társaság működésével és felszámolásával kapcsolatos dokumentumok
228 DAD Diversa Notariae voi. 119. föl. 112rv. Die Ilii. septembris 1574. Ser Scipio Michaelis de Bona tanquam procurator ser Marini Lucae de Bucchia habens auctoritatem emancipandi eum a fratribus eius, ut de procuratione constat in libro procurationis cancellarie de 1574. die 16. julii folio 145. sponte dictum ser Marinum emancipavit et emancipat a ser Nicolao et a ser Joanne Lucae de Bucchia eius fratribus, et ab omni fraterna societate ita et taliter, quod quidquid ipse ser Marinus posthac acquiret tam industria sua et prospera fortuna, vel quovis alio modo, seu amittet, quod absit, totum damnum et lucrum sit et esse debeat proprium suum, et nihil participare possint vel debeant in dicto lucro vel damno dicti fratres sui, neque ipse ser Marinus participare possit vel debeat in lucro, quod ipsi fratres sui facient tam eorum industria, quam prospera fortuna vel quovis alio modo, neque in damno, quod absit, sed tam lucrum quam damnum faciendum a dictis fratribus suis sit et esse debeat eorum proprium, et ita eundem ser Marinum ab eisdem fratribus suis predictus ser Scipio procurator emancipavit et separavit omni meliori modo. Renuntiando. [Margón /am Rand:] Die 2. novembris 1574. Ad instantiam et requisitionem ser Scipionis procuratoris contradicti per me notarium fuit denunciata contrarietà emancipatio].144 Renuntiando. [Reverendo Josepho] de Bucchia canonico et [procuratore] contradicti ser Nicolai Luce de Bucchia presenti, audienti et intelligenti. Renuntiando. Die 28. martii 1576. Ad instantiam supradicti ser Scipionis procuratoris per me notarium fuit denunciata supradicta emancipatio ser Joanni Lucae de Bucchia itidem presenti et intelligenti ac respondenti se illam non acceptare, nisi prius sibi consignentur boni, veri et iusti computus lucrorum factorum per suprascriptum ser Marinum fratrem suum cum sua iusta portione dictorum lucrorum ac totius facultatis eiusdem ser Marini, de quo protestatus est et protestai omni meliori modo, salvis aliis suis iuribus. 4. Raguza, 1576. január 24. Scipione Bona és Marino Bucchia szolgafogadása Ragusa, 24. Januar 1576 Anstellung eines Bediensteten durch Scipione Bona und Marino Bucchia Scipione Bona saját maga és Marino Bucchia számára felfogadja a brenói Ivan Radit, Savino Merne parasztját, aki szolgálni fogja őket Magyarországon és bárhol má144 A kopás miatt hiányzó szavak valószínű kiegészítései. / Wahrscheinliche Ergänzungen der wegen Abnutzung fehlenden Wörter.