Dr. Kocsis Lénárd: A Pannonhalmi Főapátsági Szent Gellért Főiskola évkönyve az 1940/1941-I tanévre

Dr. Lovas Elemér: Árpádházi Margit életrajzának írója — Marcellus.

tibus et viles vestes ab eisdem recipie­bat et portabat. (In isto monasterio, in quo mortua est, et in illo de Yesprimio, in quo primo tradita fuit.) 276. 1. Ad eius petitionem sibi cilicium de crinibus equorum et pecudum, ad modum retis ligatum procuravi et illud in manibus suis dedi, et me sciente illud super se indutum por­tavit, precipue temporibus et diebus ieiuniorum, in quadragesima et sextis feriis, et in vigiliis sanctorum et in ieiuniis quattuor temporum. 276. 1. Cum magna liumilitate et devotione serviebat sororibus infirmis, et quanto graviores erant infirmitates et magis contagiose, tanto diligentius serviebat eis in lavando pedes ipsarum et earum capita radendo et ipsarum vestes purgando de vermibus et lectos earum sternendo et totum illud, quod erat ad earum commodum. 277. 1. Quando pater suus vel mater sua vei fratres sui aliquod argentum seu de­narios sibi dabant, de eis elemosinas fieri cupiebat, et mihi pluries provin­ciám visitanti ratione officii mei, supplicavit, quod de predictis dena­riis vel argento deberem indigentibus verecundis et aliis pauperibus sub­venire. (Ita scio, quod de licentia mea quando presens fui, recipiebat pre­dicta . . hoc pluries fecit.) nibus ollarum et ceterorum vasorum pulveribusque scopatorum denigrare festinebat et vestem quam induebat novam vix unquam mutabat donec vetustate esset laniata. 128—31. sorok : Cilicio medie filo laneo et medie cri­nibus equorum contexto utebatur frequentius. Ante transitum autem suum annis VI vel VII in die tertium cilicium durum quod reciatum voca­mus indutum usque ad sanctum sab­batum continue portabat 188—94. sorok: Circa infirmas quoque sorores que propter numerositatem sororum se­pius multe fuerunt tante erat com­passionis et humilitatis ut non regia virgo et tenera sed mater et nutrix omnium esse probaretur. Nam supra sortem sui ministerii frequenter eas visitabat lavabat capita et pedes et si quando earum sanitati expedire credebat capillos capitis earundem manibus propriis abradebat purgabat vestes sternebat lectos et cetera puri­tatis officia . . . ministrabat. 209—15. sorok : Pauperibus quoque longe in diversis regni partibus dispersis maxime pu­dicis et absconditis et publice mendi­care erubescentibus quanquam et aliis non deesset pro posse per manus provintialis illius temporis provintiam visitantis cuius informationibus et consiliis a principio et cunctis suis diebus principalibus (principaliter) intendebat sumptus a parentibus ob­latos et acceptos ut eis in elemosinam dispergeret commendabat . . . quod et ipse provintialis per diversas regni partes vadens fideliter et devote pauperibus secundum eius affectum gaudens largiebatur.

Next

/
Thumbnails
Contents