Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
aliquamdiu Mellicii commoratus esse dicitur I). Praeter Nicolaum nominandi sunt Petrus Rosenheimensis, quem Trithemius abbas „virum in divinis script-uris studiosum et eruditum et in saecularibus litteris magnifice doctum, philosophum et poëtam praecellentem, ingenio promptum et darum" vocat et patres in concilio Basileensi congregati in Bohemiam miserunt, ut cum eius terrae praelatis de doctrina Hussii iam longe progressa deliberaret 2) ; Nicolai abbatis successor secundus, Stephanus Spanberg (1401 —1453), qui in academia A'indobonensi de libro ecclesiastico et epistola prima s. Pauli ad Timotheum 3) scholas summa adprobatione auditas habuit, Joannes Wischler de Freinsheim, quem Ioannem de Spira nominare soient, vir doctus et multorum librorum scriptor 4), Conradus de Geissenbergs), Melchior de Steinheim postea abbas ad s. Udalricum et s. Afram Aug-ustae Vindelicorum 6), Martinus Sengenz 7), Wolfgangus de Stera 8), qui summa contionandi laude florebat, Ioannes Schlittpacher, qui multas de litteris controversias disceptavit et in numerum virorum aetatis suae doctissimorum relatus est 9). Item in monasterio ad Scotos Vindobonensi nonnulli scriptores theologici floruerunt, inter quos Ioannes de Ochsenhausen abbas, professus Mellicensis, qui in numero illustrissimorum et summis laudibus celebratorum abbatum refertur, et Martinus (1446—1461) successor, qui in academia Vindobonensi scholas habuit illudque darum „Senatorium" confecit, et Ioannes Nagler et Wolfgangus de *) Keiblinger, Geschichte von Melk I. Eius scripta apud Kropf, bibliotheca Mellicensis. 2) Petrus Rosenheimensis obi it circa annum 1440, cf. Kropf. Trithemius de scriptoribus eccles. Keiblinger 1. c. I. 3) Keiblinger 1. c. et Kropf 1. c. 4) Floruit c. annum 1456; Kropf I. c. 5) Obiit 1460; Kropf 1. c. 6) Obiit 1474; Kropf 1. c. False eum nominat Stamheim. 7) Obiit c. a. 1485 et erat prior Mellicensis; Kropf 1. c. 8) Obiit c. a. 1491 et erat prior ad s. Petrum Salisburgi; Kropf 1. c. 9) Ioannes Schlittpacher Schöngaviae in Bavaria 1403 natus , educatus est Weilheimii, unde ei nomen Weilheimensi est et postquam optimos magistros academiae Vindobonensis audivit, ordinis nostri veste Mellicii indutus est. Paullo post reformátor in monasteria ad s. Udalricum et Afram Augustae Vindelicorum et Ettalense arcessitus, deinde Cellas Marianas prior vocatus est. Is etiam collegio a Cusa cardinali reformationis causa constituto interfuit. Postea prior Mellicensis et anno 1474 prior Ebersbergensis factus est. Magna operum eius pars ad interpretationem s. regulae refertur. Controversias subiit cum Marquado Sprenger de theologia mystica ad defendendum Gersonem, cum Bernardo de Waging priori monasterii Tegernseensis „de docta ignorantia", cum Dr. Ioanne Keck Tegernseensi „de unienda ecclesia", cum Hieronymo de Werd Lunaelacensi „de aetate mundi". Keiblinger 1. c. I.