Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Enzersdorf et Ioannes Oeder sacerdotes I). Primis saeculi XVI. decenniis Benedictus Chelidonius Abbas (I5I8 — 1021) doctrinis cum theologicis tum liberalibus famam collegit, praecipue quaestionibus, quas auctore Dr. Ioanne Eck de libris quattuor sententiarum theologicarum instituit, qui Petro Lombardo false adsignati ad Studium theologiae scholasticae magni sunt momenti. Eosdem emendatos edidit. Cum bona­rum artium principibus ut Alberto Dürer, Willibaldo Pirkheimer, Dr. Ioanne Eck, Conrado Celtes, aliis arta societate erat coniunctus 2). In monasterio Cremifanensi dissertationes theologicas Fridericus Kerschbaumer et Florianus Mersinger 3) confecerunt, Seitenstadii Ioannes monachus „tractatum de fide" 4) scripsit; item in monasteriis Gluniacensi et Garstensi a compluribus scriptoribus ignotis dissertationes in publicum prodierunt: „de poenitentia", „de Septem sacra­mentis", „expositio in psalmos", alia s). Maxime vero inter omnia Austriae superioris monasteria haec litterarum studia culta sunt Lunaelaci, quo in monasterio maxima cum diligentia non solum biblio­theca descriptis operibus clarorum theologorum a monachis est exornata, sed etiam multae dissertationes tum editae sunt. In magno scriptorum huius monasterii numero, qui a medio saeculo XV. usque ad medium saeculum XVII. fuerunt, primi nominandi sunt Hieronymus de Werden, vir summae eruditionis, et Leonardus Schilling 6) multorum librorum scriptor; praeter hos abbas monasterii, Benedictus de Piburg (1463—1499), Ioannes Hauser, Henricus Amberger, Florianus Schiffer, Benedictus Luff­*) Scripta eorum vide Kropf 1. c. et Hauswirt 1. c. 2) Hauswirt 1. c. Chelidonio abbate prior Fr. Andreas „Vigilias et officia mortuorum" scripsit c. a. 1519. 3) Fridericus obiit 1452. Quo tempore Florianus obierit, non constat. V. Pachmayr : Series abbatum ac religiosorum Cremifanensium. 4) Archivum Seitenstadiense. 5) Scripta eorum sunt deperdita. 6) Stauffer in annalibus gymnasii Mellicensis 1865 ait de Hieronymo : „Bernard Pez erzählt, er habe in der Bibliothek zu Kremsmünster einen Codex gesehen, in dem die Notiz vorkomme, dass unser Hieronymus so viele Bücher geschrieben habe, dass sechs Pferde nicht im Stande wären, sie fortzuführen", et de Leonardo Schilling idem auctor dicit: „Er machte sich um alle Facultätswissenschaften verdient, war ein unermüdeter Forscher, ein Mann von ehernem Fleisse, ein guter Maler, ein beliebter Gesellschafter, dem der römische König Maximilian I. 1506 ein Bistum antrug, das er aber bescheiden ausschlug. Er fieng seine schriftstellerische Thätigkeit schon im achtzehnten Jahre an und schrieb, wie er selbst in einem seiner Werke angibt, über achtzig Bücher". Opera eorum vide Stauffer 1. c. Hieronymus a. 1475, Leonardus a. 1540 est defunctus.

Next

/
Thumbnails
Contents