Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

In figuren das beczaichent, do ysaac das opfer raichet, osterlamb das auch beschwaichet, hymmelprot wart vätern kunt." Quae ad cultum B. M. V. promovendum spectant carmina, partim ex antiquis translata, partim ab ipsis scriptoribus composita summam et impensissimam venera­tionem tribuunt Immaculatae Dei genitrici maximeque ostendunt monachorum poë­tarum ingenium. Exemplum sit prima stropha carminis : „Das Ave Maria des munich" : „Maria pis gegruezzet, dein zarter hochgelopter nam vor allen dingen süzzet du sölge hymelport. Wer möcht dein lob durchgründen seind got von hymel zu dir quam und uns erlost von Sünden durch dich viel edler hört. Du pis der weg von got zu uns und von uns hyn zu got. Durch all dy lieb deins trauten suns hilf, daz wir hy auf erden von ym gegruezzet werden des pis Maria pot." Disciplinae theologicae conditis academiis Pragensi et Vindobonensi *) iterum efflorescebant neque a monasteriis, quae mox cum illis academiis societatem inierant, erant alienae. Plurimum vero rem adiuvabat correcta disciplina, qua eadem primis saeculi XV. decenniis alacritas vig*orque revocata sunt ad Studium litterarum trac­tandum. Inter eruditos theologos et scriptores 2) huius aetatis eminet Nicolaus (1418 —1425) abbas Mellicensis, qui monasterium suum et exemplum rectae disciplinae et academiam optimorum magistrorum reddidit. Is multis partibus coniunctus erat cum academia Vindobonensi et viris doctissimis, ut clarissimo Gersone, qui et ipse *) Academia Pragensis 1348 a Carolo IV. imperatore, Vindobonensis 1365 a Rudolpho IV. duce condita est, quae 1384 a fratre eius Alberto III. auctoritate Papae aucta est collegio theologico. 2) Nominamus scriptores operibus clarissimos. Ziegelbauer 1. c. III. secutus Pez et Kropf multos alios memorat, quorum scripta parvi pretii sunt. In litteris theologicis posuimus etiam scripta ascetica et dissertationes de s. regula.

Next

/
Thumbnails
Contents