Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

gerathen, so wäre sie doch in den Klöstern und auf deren Gütern erhalten, und es könnte noch die Zeit kommen, wo man sie von daher ebenso begierig wieder hervor­suchen dürfte, wie man daselbst die noch verborgenen Schätze der Gelehrsamkeit und andere Alterthümer hervorsucht." Cum novis parochiis, quas imperátor Iosephus II. anno 1783 iusserat constitui, novae quoque scholae conditae sunt. Earum, quae hodie in Austria inveniuntur, permultae a Benedictinis sunt conditae. Res scholasticae et ecclesiasticae erant coniunctae vinculo artissimo, quod multum laxatum est lege anno 186g édita. Patronatus scholarum, qui usque ad id tempus a parochiarum patronis exercebatur, quamquam plus oneris habuit quam commodi, cum non solum magistri a patronis et civibus, quorum schola quaeque erat, essent sustentandi atque renumerandi, sed etiam aedes conservandae , sublatus scholarumque cura publica facta est. Orientis Benedictini sive congregatio Mechitharistica eadem industria in pueris educandis erudiendisque versantur ac fratres in occidente. Constantinopoli, Smyrnae. Tergesti scholis maioribus praesunt, Constantinopoli et Aydinii minoribus. Dum in schola Constantinopolitana maiore non alii nisi iuvenes ex Armenia oriundi reci­piuntur, ceteris scholis maioribus iuvenes etiam aliis nationibus orti utuntur. Scolari­bus alumnis sunt discenda lingua Latina, Armeniaca, tam vetus quam recens, Gallaica, Italica, Germanica, Gallica, Turcica et Graeca, praeterea omnes scientiae, quae hodie in gymnasiis soient tractari. CAP. IV. Benedictini ut in pueris excolendis eximiam semper exhibuerurit operam, ita adultorum vitae recte instituendae nunquam defuerunt atque in Alpinas valles Austriacas doctrinam Christianam primi pertulerunt. Monachi s. Petri, quibus Iuvavii, in oppido antiquissimo, animarum cura erat commissa, non solum in terra Salis­burgensi multas aedes sacras aedificaverunt, circa quas incolae Alpini, qui late erant dispersi, consederunt, sed etiam episcopo Virgilio abbate Carantanis Christiana prae­cepta tradiderunt. Virgilio auctore Modestus, episcopus regionarius, Slavis Caran­tanis, qui omnino etiam tum erroribus ethnicis detinebantur, Christianam religionem aperuit atque aedes sacras aedificavit Solii, Villacii, Teurniae, in oppido Romanorum antiquissimo. Is labor tam laudabiliter susceptus cum turbis in Carantania exortis intermissus esset, a. 772 magno monachorum numero monasterii s. Petri Salisburgi,

Next

/
Thumbnails
Contents