Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
redintegratus est *). Clara etiam memoria est monachorum Lunaelacensium ; Innicensium, Cremifanensium ; Mettensium et Lacustigurinensium in Bavaria, quorum omnium in fide Christiana apud gentes Alpinas propaganda et confirmanda saeculo VIII. et IX. summum erat Studium 2). In Bohemia et Hungaria Benedictini saeculo X. et XI. laudem promeruerunt. E monasterio Bfevnoviensi, a quo tot in Bohemia profecta sunt monasteria, eiusque praeposituris, quarum nobilissima est Raigradium, et Ostroviensi ad Sazawam flumen sito multi prodierunt monachi, qui et verbo et exemplo animas sibi subiectorum ad unam salutem adducerent plurimasque aedes sacras aedificarent In Hungaria prae ceteris monachi Montis Pannoniae singulari studio enituerant, ut recte dici possit, eorum opera longe plurimos incolas eius terrae ad Christianam doctrinam perductos esse 4). Posteriore tempore Benedictini, quamquam non omnino dimiserunt opus missionarium , tamen rebus ecclesiasticis saeculo XII. in terris Austriacis compositis parochiisque certis finibus circumscriptis intermiserunt atque reliqua cura animarum clero saeculari relicta ad praedicandum incubuerunt. Velut monachi s. Petri anno 1189 archiepiscopo Conrado I., viro de rebus ecclesiasticis optime merito, tradiderunt parochiam Salisburgensem, ut nulla re impediti satisfacerent Regulae praeceptis s). Quod cum fecerunt Benedictini, iussis Papae Calixti II. (1122) paruerunt, vetera décréta canonica in memóriám revocantis, ne quis monachus confessiones exciperet, neve aegrotos visitaret, neve sacra parochialia obiret. Aedes sacrae etiam tum a monachis aedificabantur, ne iis, qui agros eorum longe lateque colebant, aditus sacrorum sollemnium deesset, cura tamen animarum in omnibus parochiis cum in praediis eorum ab ipsis constitutis tum a fundatoribus acceptis clero saeculari relinquebatur. Sed tempore de tanta severitate aliquantum remissum est. Omnia fere monasteria, quae saeculo XI. et XII. in Austria condita sunt, a fundatoribus vel benefactoribus 6) ad reditus augendos parochias acceperunt, ut Mellicense, Gottvicense, Seitenstettense, Altenburgense, Admontense, s. Lamberti, s. Pauli, Scotense Vindobonae, *) Conversio Bagoariorum et Carantanorum. 2) Confer prooem. I. 3) Frind 1. c. I. Czinar I. s) Series abbat, monast. ad s. Petrum Salisburgi. 6) Eorum in numero eminent principes et episcopi, ut archiepiscopi Salisburgenses, episcopi Passavienses.