Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Franciscus gymnasium s. Annae tradidit Scotis Vindobonensibus, qui cura et industria effecerunt, ut gymnasium Scotense inter celeberrima gymnasia imperii Austriaci numeretur *). Anno 1814 schola monasterialis Seitenstettensis per abbatem Colum­banum Zechenter (1814—1833) imperatoris auctoritate mutata est in plenum gym­nasium publicum 2). In monasterio Gottvicensi, Lambacensi, Altenburgensi, scholae monasteriales, quae antea fuerant, restitutae sunt. Nec minor erat in Stiria et Carinthia Benedictinorum industria. Benedictini Admontenses anno 1808 gymnasium Liubinense receperunt, eoque in oppidum Iudenburgense translato Admontii privatum condiderunt gymnasium, quod magno discipulorum numero frequentabatur 3). Praeterea anno 1802 gymnasium Graeciense, cui convictus erat adiunctus, ab imperatore Francisco acceperunt •*). In monasterio s. Lamberti, postquam imperatoris summa gratia restitutum est, privatum gymnasium conditum est discipulorum numero satis celebre s). Benedictini s. Blasii, cum relicto in Abnoba monte monasterio imperatoris gratia anno 1807 monasterium ad Pyrnum montem atque duobus annis post anti­quissimum monasterium s. Pauli in Carinthia accepissent, Clagenfurti, in capite Carinthiae, gymnasii et lycei curam susceperunt atque in ipso monasterio scholam aperuerunt 6). In Tirolé, cum monasterium Mariae-Montanum anno 1807 per Bavarios sublatum esset, gymnasium Meranense primo una sublatum, deinde restitutum atque ad Bava­ricam studiorum rationem accomodatum est. Id restituto monasterio Mariae-Montano Benedictini receperunt et mox pristinam eius famam revocaverunt ?). In ducatu Salisburgensi aeque ac in Tirolé bellorum turbae studia Benedicti­norum cohibuerant. Postquam ducatus anno 1816 imperio Austriaco denuo adiunctus atque temporum opportunitas consecuta est, Benedictini monasteriorum s. Petri et Michaelburani gymnasium Salisburgense, cui lyceum additum erat, in quo philo­sophicae disciplinae docebantur, acceperunt magnamque ei famam circumdederunt 8). *) Geschichte des Gymnasiums zu den Schotten in Wien. 2) Geschichte des Gymnasiums zu Seitenstetten. 3) Fuchs, Admont 1. c. 4) Geschichte des Gymnasiums zu Graz. 5) Friess, Studien 1. c. V. 6) Carinthia 1. c. 7) Geschichte des Gymnasiums von Meran. 8) Geschichte des Gymnasiums zu Salzburg.

Next

/
Thumbnails
Contents