Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
In Bohemia Benedictini monasterii Bfevnoviensis et Braunaviensis , cum gravissimis calamitatibus essent afflicti, docendi erudiendique industriam nunquam intermiserunt. Abbas Iacobus II. Chmel (1785—i8o5) eiusque successores ; in quibus Ioannes Rotter (electus 1844), qui hoc tempore monasterio praeest, singulari studio et industria effecerunt, ut schola eorum in Austriaci imperii finibus laude frueretur amplissima I). Magna etiam pro viribus industria vigebat in monasterio Raigradiensi, cuius monachi in academia philosophica, quae erat in capite Moraviae, ab anno 1816 professorum muneribus fungebantur. Gregorius Wolny et Beda Dudik, quorum in rebus historicis florent nomina, et Güntherus Kalivoda, qui nunc est monasterii abbas, in arte educandi magnam gloriam adepti sunt 2). Nec minus memoria dignum est, quantum in Hungáriáé gymnasiis laudein meruerit Benedictinorum ordo. Imperator Franciscus I., cum archiabbatiam in Monte s. Pannoniae de Hungaricis ad Christianam religionem convertendis optime meritam anno 1802 restituisset, decern ei tradidit gymnasia: Posoniense, laurinense, Soproniense, Albaregalense, Quinqueecclesiense , Ginsiense, Tyrnaviense , Comaromiense, Strigoniense, Papense. In ipso monasterio schola monasterialis restituta atque ad temporis usum accomodata et philosophica disciplina aucta est. Tanto oneri ferendo cum archiabbatia non par esset, complura gymnasia Cisterciensium et Praemonstratensium curae tradita sunt; a Benedictinis, qui sunt in Monte Pannoniae, hodie quoque haec sustinentur gymnasia: Soproniense, Strigoniense, Comaromiense, Ginsiense, Papense, laurinense. In singulis locis, ubi sunt gymnasia, magno sumptu exstructa sunt aedificia, ut professores vitae monasticae communitate fruerentur 3). Nova prorsus studiorum ratio consecuta est earn omnium rerum commutationem, quae anno 1848 facta erat. Ex commentario de gymnasiorum rationibus de integro ordinandis anno 1849 edito et ab imperatore Francisco Iosepho approbato lycea, in quibus philosophicae disciplinae tum tradebantur, sublata atque cum gymnasiis coniuncta sunt, quae ab eo tempore octonis classibus constant atque in gymnasia inferiora et superiora dividuntur, quaternarum utraque classium. Rerum quoque accessio facta est, cum lingua vernacula et naturalis história in gymnasiorum disciplinas assumerentur ; doctrinam de mathematicis et physicis aequa ratione distributam in singulis classibus tradi placuit. Benedictini continuo novum rerum ordinem J) Geschichte des Gymnasiums zu Braunau. 2) Dudik, Raigern 1. c.. II. 3) Czinar 1. c. I.