Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

AVilimovensi, Postelbergensi (ad Sazawa flumen), Trebicensi, Raigradiensi, aliis locis, statim ab origine scholas constitutas esse. Ut ceterae omnes, ita et Bohemiae scholae divisae erant in internas, in quibus clerici educabantur, et externas vel laicas, in quibus monachi pueros, monachae puellas erudiebant J [). Clarissimae erant imprimis postremorum Premislidarum et Luxenburgensium aetate schola Brevnoviensis et Braunaviensis ; illius complures praeceptores atque theologiae doctores in universitate Parisiensi litterarum studia hauserant, in quibus erat abbas Dionysius Braunaviensis (ioóo—1366) 2); huius scholae alumnus erat Arnestius Pardubicensis, primus archiepiscopus Pragensis (1343—1364)3). Maiore etiam splendore auctae sunt Bohemiae scholae, cum a Carolo I. (IV.) con­deretur universitas Pragensis (1348), cui ceterae scholae subiectae atque arte connexae erant 4). Sed ortis saeculo XV. tempestatibus Hussiticis ceterisque rerum turbatio­nibus monasteria excidebantur, qui in iis habitabant, furentium iris et erroribus vexabantur plurimique interficiebantur, scholarum fructus, quos superior aetas tulerat, exstincti sunt s). Etiam in Silesia et Polonia mature in monasteriis scholae aperiebantur. In clarissimo monasterio Tinecensi Arone abbate schola erat celeberrima, in qua initio monachi Cluniacenses docendi munere fungebantur 6). In Hungaria, ubi plurima erant Benedictinorum monasteria, rex Stephanus I. Sanctus, cum incolas ad Christianam religionem suscipiendam perduxisset, in eadem ut permanerent, idoneis scholis efficere studuit. Earum celeberrima erat schola Martinsbergensis, ex qua multi prodierunt episcopi et principes. Magna erat eius gloria iam primo abbate Anastasio ; ea enim aetate s. Maurus, qui postea secundus factus est huius monasterii abbas (io3o—io36) atque ab ipso Stephano rege episco­patum Quinqueecclesiensem accepit, in litterarum studia incubuit, quod e loco quodam Vitae s. Andreae et Benedicti martyrum elucet 7). Magna etiam fama erat scholae 1) Schlesinger, Geschichte der Deutschen in Böhmen. 2) Abbas Dionysius Parisiis gradus academicos adsecutus est in theologia et philosophia atque in universitate Pragensi nominis erat celeberrimi. 3) Vita Arnesti : „Ergo cum iam nihil Arnesto Glacii discendum restaret , Braunoviam, qua in civitate ludum litterarum patres e s. Benedicti disciplina habebant , mittitur." Matau­schek 1. c. +) Helfert, Die Volksschule unter Maria Theresia. 5) Matauschek 1. c. 6) Ziegelbauer 1. c. I. 7) Czinar 1. c. I. Ii

Next

/
Thumbnails
Contents