Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Czanadensis a s. Gerardo conditae, in quam non solum indigenae, sed etiam ex Germania, Bohemia, Polonia, Gallia adolescentes litterarum cupidi confluxerunt. In his scholis, ut variae erant discentium conditiones, ita variae res docebantur. Praeter legendi, scribendi, cantandi artes, grammatica et dialectica docebantur ; qui sacerdotes erant futuri, theologicis litteris complures annos se dabant, qui ad rei publicae munera erant accessuri, iuris quandam scientiam acquirebant. Saeculo XIII. praeter res, quas supra memoravimus, rhetorica, ius canonicum et Hungaricum tradebatur ; in schola Vesprimensi maxime eloquentia, mathematica, astronomia, poësis, philosophia história I). Scholae Hungaricae, quamquam Mongolorum devastationibus temporibusque turbulentis, quae secuta sunt Arpadarum Stirpe exstincta, summa acceperant detrimenta, tamen manserunt usque ad Osmanorum dominationem post funestam pugnam apud Mohács (1026) coeptam. CAP. II. Cum praecepta Lutherana Benedictinorum monasteria in Alpicis terris imperii Austriaci invasissent, scholae, quae saeculo XV. floruerant, interierunt. Pueri nobilium civiumque paullo locupletiorum, postquam in gymnasio Loosdorfens.i et Iiornensi in Austria inferiore, Stirensi et Lincensi in Austria superiore, Graeciensi in Stiria, Clagenfurtensi in Carinthia litteris necessariis imbuti erant, in universitatem Wittenbergensem mittebantur. Catholicae scholae etiam tum manebant Lunaelaci, s. Lamberti in Stiria, ad Scotos Vindobonenses; earum numerus auctus est anno 1049 schola Latina („lateinische Schuell") ab abbate Gregorio in monasterio Cremifanensi constituta, ex quibus primordiis effloruit gymnasium hac etiam aetate celeberrimum 2). Restituta cum civili tum ecclesiastica auctoritate interposita in monasteriis ea, qua condita erant, conditione atque Lutheri erroribus extrusis s. Benedicti disciplina renovata ubique scholae aperiebantur, nec levis erat fcima scholae Mellicensis, Gottvicensis, Seitenstadiensis, Lambacensis. Ad Scotos Vindobonenses et in monasterio Garstensi convictus puerorum nobilium condebantur, magno adventantium numero frequentati 3). Etiam in monasterio Admontensi anno 1645 denuo schola aperiebatur 1) Ramsezy, Programm des Benedictiner-Obergymnasiums zu Oedenburg 1854/55. 2) Hagn 1. c. 3) Friess, Garsten.