Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

archiepiscopus factus est, Tergestum petierunt, ubi annuente et iuvante Maria Theresia, Austriae impératrice, novam congregationem condiderunt I). Itaque ordinem s. Benedicti ex hac quoque tempestate quamvis viribus immi­nutum tamen non fractum prodiisse videmus. CAP. V. Novae procellae ordini medio saeculo duodevicesimo imminuerunt. Quae turbae illis doctrinis efíiciebantur et alebantur, quae ex Gallia profectae totum occi­dentem miscebant et speciem philosophiae prae se ferentes antiquum vinculum potestatis ecclesiasticae et civilis dissolvebant. Has doctrinas, quae ordinibus reli­giosis praecipue fraudi erant, ne principes Habsburgenses quidem a íinibus suis arcere potuerunt. Itaque factum est, ut ibi leges ferrentur, quibus religiosi in iure suo interpellebantur. Tales erant leges graves de amortisationibus, quae dicuntur, deinde quibus libera cum sede apostolica communicatio prohibebatur, tum ne vota sollemnia ante annum vicesimum quintum aetatis emitterentur, denique ut fortunarum administratio potestati civili demandaretur, postremo ut libera abbatum electio, novitiorum exceptio, ipse monasteriorum numerus coerceretur 2). His legibus etiam antiquissimum imperii ordinem in discrimen vocatum esse, non est, quod moneamus. Filii s. Benedicti tum, cum post mortem Caroli VI., qui ultima Habsburgensium stirps virilis erat, graves tempestates impérium Austriacum concutiebant, pie a partibus Mariae Theresiae filiae eius et heredis steterant et nihil non ausi erant pro eius salute 3). Atque imperatrix grato animo periculum, quod ii, quorum consilio utebatur, in ordinem intendebant, depellere non destitit. Sed cum haec magna imperatrix, cuius memoria nunquam ex animis populorum suorum discedet, 1780 mortem occubuisset, tempestates libere eruperunt. Filius eius, summo ing'enio praeditus imperátor Iosephus II., quamvis ei salus subditorum maximae curae esset, tamen male eruditus ab hominibus falsae doctrinae deditis, cum omnia ex utilitate pensaret, ordines religiosos nihil aliud esse quam congregationes otii, desidiae, inertiae sibi persuasit. Tam perversa vitae contemplativae *) Hurter, Leben des Erzbischofs Aristaces Azaria. 2) Arneth, Maria Theresias letzte Regierungsjahre, vol. III, 3) Verordnungen in publicis ecclesiasticis ad annum 1781, 1782. f*

Next

/
Thumbnails
Contents