Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
opinione ductus, brevi tempore, plurimas leges tulit, quibus monasteriorum ipsi nervi praecidebantur. In his nominandae sunt: ut singulorum monasteriorum academiae theologicae claudantur, ne novitii excipiantur, ne bullae vel constitutiones sedis apostolicae nisi auctoritate regia promulgentur, ut confoederationes dissolvantur , ne peregrini excipiantur, ut superiores in exercenda disciplina coerceantur, ut abbates commendatarii constituantur, ut monasteriis parochiae demantur, ut ratio fortunarum ecclesiasticarum reddatur apud potestatem civilem, ne opera theologica vel breviaria et missalia nisi in finibus imperii impressa adhibeantur cett. *). Rebus ita constitutis monasteria aboleri coepta sunt. In Austria inferiore haec iniqua sors obvenit Cellis Marianis, quorum monachi 1782 Mellicensibus adiuncti sunt. Has 1783 monasterium de Monte Serrato Vindobonense secutum est, anno centesimo quinquagesimo post, quam excitatum erat. Neque reliquorum monasteriorum condicio admodum laeta erat. Mellicenses Urbano I. abbate (1785) mortuo novum abbatem eligere prohibiti sunt, et Iosephus Fengler ex collegio Piaristarum tamquam abbas commendatarius ab imperatore iis praepositus est 2). In Austria superiore iisdem fatis obpressum est 1784 monasterium Gluniacense, postquam per sexcentos annos munere suo pie functum est, et tribus annis post (1787) Lunaelacense, antiquissima huius terrae abbatia. 1749 iubilaeum milliarium celebraverat, septuaginta quattuor abbates et plurimi monachi honori Dei et saluti hominum integre studuerant ; tunc abire iussi sunt 3). His Calendis Maiis 1787 Garstense accessit. Etiam hi monachi in valles Annesis et Stiriae relig'ionem Christianam et humanitatem transtulerant et panem otiosi non comedebant 4). Cremifanenses deinde rebus omnibus pretiosis privati sunt; Ehrenbertus III., abbas egregius, 1789 animi imbecilli declaratus eiusque loco Maximilianus Stadler Mellicensis monasterio praepositus est s). Lambacensium denique dissolutio iam 1784 décréta erat; tamen ut haec lex abrogaretur, contigit 6). In Stiria monasterium Lambertinum 1786 abolitum est. Hoc sub Chiliano Wehrlein (1725 —1737) et Eugenio comité de Inzaghi (1737 —1760) abbatibus munere *) Verordnungen in publicis ecclesiasticis ad annum 1781, 1782. 2) Keiblinger, Geschichte von Melk, I. 3) Friess, Studien 1. c. vol. V. Friess, Garsten. 5) Hagn, Wirken der Benedictinerabtei Kremsmünster; Brunner, Mysterien der Aufklärung in Oesterreich. 6) Schmiedel", Chronicon Lambacense.