Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

abbatia eiusque abbatiis filiabus s. Mauritii de Beel et b. Mariae de Dömolk sola erant ordinis domicilia. Utut vero parvus erat numerus fratrum, tamen viribus vigebant, cum paulatim monasteria Tyrnaviense et Modrense, et postquam ordo societatis Iesu abolitus est, Comaromiense recuperarent I). Vix vero calamitas, quae finibus imperii Austriaci divinitus accidit, exacta erat, cum ordo cum paucis viribus relictis ad munus suum redire coepit. Cui studio Providentia divina mox novae vires adductae sunt. Maria Anna, filia Philippi III., regis Hispániáé, tum, cum 1629 Ferdinando Habsburgensi, qui postea Romanorum imperátor est electus, nupsit, oratorem sacrum Benedictum de Pennalosa Mondragon, conventualem Montis Serrati, ex patria secum duxit, et imperatorem Ferdinandum II., socerum suum, permovit, ut coloniae horum monachorum praecepta sacrae legis diligentissime observantium (congregationi Valladolid) monasterium Emautinum Pra­gense i63o fere desertum committeret. Très fratres superstites cum abbate Bene­dicto Bawarowsky Pragae ad s. Nicolaum domicilium sibi constituerunt. Montsera­tenses autem sub Antonio Sottomaior ióóó Bezde2ii praeposituram condiderunt, postquam iam i633 opera Mariae Annae Vindobonae ante portám Scoticain huius congregationis monasterium aedificatum est 2). Eadem aetate ordo in finibus imperii Austriaci novam propaginam acceperat. Mechitar 1676 Sebastiae (Siwas) in Armenia minore natus et 1696 'sacerdotio in­signitus hoc sibi proposuerat, ut totum Armeniis se daret ex tristi schismate et igmorantia eripiendis. Is cum Gakitae, in suburbio quodam Constantinopolis, pueris gentis suae scholam aperuisset iamque magnam in spem venisset felicis successus, Avedikii schismatici patriarchae machinis expulsus ad Venetos confugere statuit ; ab his Methonem (Modon) in Peloponneso accepit. Eius institutum Clemens XIII. comprobavit eique regularum optionem dedit. Mechitar legem s. Benedicti elegit, itaque abbas primus et conditor cong'regationis Armeniae factus est, vinculi illius, quo occidens et oriens continerentur. Sed cum 1715 inter Venetos Turcasque bellum exortum esset, Mechitar cum undecim discipulis Venetias decessit et, postquam Metho a Turcis devastata est, a senatu Veneto dirutum monasterium s. Lazari incolendum accepit. Hie, qua vigilantia in officio suo fuerit, praestans interpretatio Armenia s. scripturae 1734 édita, documento est. Anno vicesimo post, quam Mechitar mortuus erat (ante diem 16. Cal. Maias 1749), undeviginti monachi cum Adeodato, qui postea *) Czinar 1. c. I. 2) Klein, Geschichte des Christenthums in Oesterreich und Steiermark, und Dudik, Raigern II.

Next

/
Thumbnails
Contents