Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
calamitatem propter pugnam inter Georgium Podebrad, regem Bohemiae, et Mathiam Corvinum, Hungáriáé regem, consertam Moraviae monasteria Raigradium et Trebicum acceperunt ita ; ut hoc dissolutum sit l). CAP. IV. In eandem calamitatem, qua ordo antea adeo florens Bohemiae et Moraviae saeculo quinto decimo obpressus erat, saeculo sequente religiosi terrarum Alpinarum inciderunt. Magni animorum motus, quos monachus Augustinorum et theologiae professor universitatis Wittenbergensis, Dr. Martinus Lutherus, exciverat, in domos quoque ordinis s. Benedicti fluctus evolverant, qui in plurimis avide hauriebantur. Id fieri poterat propterea, quod disciplina et Studium litterarum neglegebatur, rerum inanium amor inrepserat. Praeterea ordo sacerdotum regularium maximo erat contemptui, ut monachus cum veste ordinis incedens risui vel iniuriis expositus esset. Perpetua denique certamina cum nobilitate, quae ubique fere novam doctrinam amplexa erat et cupiditatem praediorum monasterialium male dissimulabat, eodem pertinebant. In monasterium Garstense protestantismus iam anno 1D27 invaserat. Paulo post eum in reliquis monasteriis, cum praesertim nonnulli abbates a veritate descivissent, reperimus. Inde fieri non potuit, quin numerus religiosorum in dies magis deminueretur. Gottwigium quidem et Cellae Marianae praeter abbatem nullum conventualem, Seitenstadium, Mellicium, Admontes, Gluniacum, Lambachium, Michaelburum vix plus très sexve religiosos habebant. Quid, quod in Garstensi monasterio eo ventum erat, ut duo capitula essent, alteram maritorum, alterum trium sodalium caelebum? 2) Détérioré statu coenobia monialium erant. Ad radices montis Gottvicensis conditum 1557 dissolutum est. Erlaense, Trunkirchense, Salisburgense, Admontense, cum ab incolis desertae essent, interierunt 3). Pari modo in Carinthia ac Tiroli et A^orarlbergio nova religio multos asseculas nacta erat, qui immemores voti sacri monasteriis excedebant, ut in monasterio Sanpaulensi mortuo Mathia abbate i55o duo fratres essent 4) et in Ossiachensi *) Wolny, Topographie von Mähren, Iglaaer Kreis. 2) Friess 1. c. ; Widemann, Reformation in Nieder - Oesterreich ; Klein, Geschichte des Christenthums, alii. 3) Harum coenobia cum monachorum domibus coniuncta iam antea interierant. 4) Schroll, Das Stift St. Paul.