Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Zacharias abbas munere se abdicaret. Verum de' hoc numero excipi possunt ad s. Lambertum, Goessense, Nonnbergense, s. Georgii ad Längsee, ad s. Petrum Salisburgi, quamquam hic Ioannes de Staupitz, fautor et amicus Lutheri, (i52i — i S22) dignitatem abbatialem obtinuerat *), Arnoldsteinense, ubi rustici evangelici abbatem et monachos studio religionis catholicae incensos vehementer vexabant. Scoti quoque Vindobonenses fidei verae paucis exceptis adhaerebant. Cremifanenses, quibus sub Marco AVeinero abbate religio nova probata erat, mox ad veram fidem reverterunt 2). Tarnen Providentia divina cautum erat, ne arbor quondam fructuosa tot ramis privaretur. Atque earn ad novos fructus et ecclesiastici et civiles principes excitarunt, inprimis episcopi Urbanus Pataviensis et Martinus Seccoviensis et Rudolphus II. Romanorum imperátor atque Ferdinandus archidux Austriae, qui postea Romanorum imperátor creatus est. Optime vero Melchior Khlesl cardinalis et episcopus Wienerneustadtensis postea Vindobonensis de ordine meruit 3). Is enim adiutus potestate civili religionem catholicam reducere conatus per abbates studio fidei insignes nervös ordini addidit. Neque minus sedes apostolica ordini restituendo operam dedit. Carolus Caraffa, nuntius Vindobonensis, Casparum, abbatem Mellicensem, eo adduxit, ut abbates archiducatus Austriaci 16 18 in consilium convocaret, in quo „constitutiones Austriacae" ab Achazio, priore Garstensi, adumbratae in consultationem veniebant. Hae vero constitutiones reiectae sunt, cum abbates Augustinus Pittrichius Scotensis et Casparus Plautzius Seitenstettensis, eximius s. regulae interpres, iis refragarentur. Tamen Caraffa nuntius incepto non destitit, eiusque opera 1624 secunda congregatio Mellicensis convenit, quae plerumque congregatio Austriaca nominatur, in qua partem habebant Mellicium, Gottwigium, Scotorum Vindobonensium monasterium, Cellae Marianae, Altenburgum, Seitenstadium, Garstenium, Gluniacum, Cremifanum, Lambachium, Lunaelacus. Sed haec congregatio quamvis earn Urbanus VIII. S. P. 1025 ratam faceret, tamen non tantum auctoritate profecit, quantum prima Mellicensis, neque magna fuit eius diuturnitas 4). *) Series abbatum monast, s. Petri Salisburgi. Quam tenaces hi monachi disciplinae fuerint, adparet ex eo, quod Martinus abbas mandato Dietrichii Wolfii, qui 1593 praescripserat „salutis monachorum causa trina vice per hebdomadam esum carnalium et deambulationem nonnisi minis territus ac flentibus oculis acquievit, huncque in finem novum refectorium aedificavit, ne esu carnalium vetus contaminaretur". 2) Hauswirt 1. c. ; Pachmayr 1. c. 3) Hammer-Purgstall, Das Leben des Cardinals Khlesl, I. 4) Keiblinger, Melk, I.