Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
iisdem abbatibus regulariter visitandi, corrigendi et reformandi auctoritate apostolica monasteria ordinis sui in capite et in membris, quae visitatione correctione et reformatione viderit indigere" I). Haec mandata cum Favus diligenter persequeretur, non solum nonnulla ex ruina resurrexerunt sed etiam nova condita sunt. Ita saeculo decimo quarto orta sunt prioratus b. Mariae de Stohla 2) abbatiae s. Georgii de lásd 3), b. Mariae de Buchan +), ss. Salvatoris de Lekér s), b. Mariae de Zebegény, b. Mariae de Bizere, b. Mariae de Kolos 6), b. Mariae de Koppanmonostor ?), ss. apostolorum Petri et Pauli de Szerencs 8). Sed tarnen ordo etiam quaedam monasteria amisit. Sic abbatia ss. Trinitatis de Siklós i3o3 Cisterciensibus concessa est 9), s. Demetrii iam i332 interierat, b. Mariae de Güssing 1280 in castellum immutata, abbatia Aracsa 1378 ordini fratrum minorum tradita, s. Stephani de Kaët 1229 ad sedem episcopalem destinata erat 1 0). Praeterea vires eius vehementibus factionum contentionibus, quae extincta gente potentium Arpadarum exarserant, deminuebantur. Ne labaret, iterum a sede apostolica provisum. Benedictus XII., summus pontifex, monasteria, quae in provincia Strigoniensi et Colocensi erant, in unam provinciám congregavit, et Clemens VI., qui aetati eius successit, ut ad recuperanda monasteria et possessiones omnes lati imperii Benedictini procuratores crearent, 1343 constituit. Quanto opere et haec décréta et capitula certo tempore habita ex usu ordinis acciderint, cognosci licet ex litteris, quas Sigismundus rex exeunte seculo XIV. scripsit: „Subditorum nostrorum commodis invigilare tenemur: praesertim abbatum et monachorum ordinis s. Benedicti, quorumlibet monasteriorum regni nostri, qui inter ceterorum ordinum monachos ac fratres in ipso regno augmentati, sicut iubar salutaris luminis vulgo ac populo seculari, ut in rectitudinis via et luce procedat, praeclara praebent exempla et regularissima devotione divina officia complendo peragunt : non enim gastrimargia aut illecebra ipsorum reg-ulam inquinare videtur ; *) Czinar I. c. I. 2) Condita ab Eberiao de monte s. Georgii comité de villa Stuppan. 3) Iam ante 1332 exstitit. •*) Iam 1332 exstitit. 5) Iam ante 1340 ab hoc ordine possessa. 6) Has très abbatias iam ante 1342 exstitisse, ex litterarum monumentis adparet. 7) Ante 1382 condita. 8) Iam 1392 exstitisse videtur. 9) Iam 1220 in possessionem abbatiae s. Stephani de Telki venerat. I 0) Praeter haec monasteria multa alia partim interierunt, partim privatorum facta sunt ut ex bulla Clementis VI. 1342 adparet. Czinar 1. c. I.